[AEMILIUS MACER libro primo ad legem uicensimam hereditatium. ] §11.7.37.prFuneris sumptus accipitur, quidquid corporis causa ueluti unguentorum erogatum est, et pretium loci in quo defunctus humatus est, et si qua uectigalia sunt, uel sarcophagi et uectura: et quidquid corporis causa antequam sepeliatur consumptum est, funeris impensam esse existimo.
[アエミリウス・マケル、『遺産二十分の一税法註釈』第1巻] 葬儀の費用とは、例えば香油など、遺体のために支出されたすべてのもの、および物故者が埋葬された場所の代金、ならびに(もしあるならば)何らかの税、あるいは石棺および運送費であると解される。 そして、埋葬される前に遺体のために消費されたすべてのものは、葬儀の費用であると私は考える。
§11.7.37.1Monumentum autem sepulchri id esse diuus Hadrianus rescripsit, quod monumenti, id est causa muniendi eius loci factum sit, in quo corpus impositum sit.
他方、墓の記念碑とは、遺体が安置された場所を記念するため、すなわち保護する目的で造られたものであると、神君ハドリアヌスは勅答した。
itaque si amplum quid aedificari testator iusserit, ueluti incircum porticationes, eos sumptus funeris causa non esse.
したがって、もし遺言者が、例えば周囲の柱廊のような、何か壮大なものを建設することを命じた場合、それらの費用は葬儀のためのものではない。