[AFRICANUS libro septimo quaestionum.
[アフリカーヌス『学問の究明』第7巻。
] §10.3.9.prSed postquam socius serui communis nomine de peculio in solidum damnatus esset, si apud socium res peculiares intercidant, nihilo minus utile erit iudicium communi diuidundo ad reciperandam partem pecuniae: alioquin iniquum fore, si tota ea res ad damnum eius qui iudicium acceperit pertineat, cum utriusque domini periculum in rebus peculiaribus esse debeat.
] しかし、共有の奴隷の名において特有財産に関して一人の共同者が全額の支払いを命じられた後、もし他方の共同者のもとで特有財産の物が消失したとしても、お金の持分を回収するために共有物分割訴訟はなおいっそう有用であろう。 さもなければ、特有財産に関する危険は双方の主人が負うべきであるのに、その全額が訴訟を引き受けた者の損失に帰することになり、不公平となるであろうからである。
nam et eum, qui mandatu domini defensionem serui suscepit, omne quod bona fide praestiterit seruaturum, quamuis peculium postea interciderit.
なぜなら、主人の委任によって奴隷の防禦を引き受けた者も、後に特有財産が消失したとしても、善意で支払ったすべてを回収することになるからである。
haec ita, si neutrius culpa interuenerit: etenim dominum, cum quo de peculio agitur, si paratus sit rebus peculiaribus petitori cedere, ex causa audiendum putauit, scilicet si sine dolo malo et frustratione id faciat.
このことは、いずれの過失も介在しなかった場合にのみ当てはまる。 というのも、特有財産に関して訴えられている主人が、原告に対して特有財産の物を譲渡する用意がある場合、もし彼が悪意や引き延ばしなくそれを行うのであれば、しかるべき理由に基づいてその主張が認められるべきだと彼は考えたからである。