[MARCIANUS libro tertio institutionum. ]
[マルキアヌス『法学提要』第三巻。
§1.8.6.prin tantum, ut et soli domini constituantur qui ibi aedificant, sed quamdiu aedificium manet: alioquin aedificio dilapso quasi iure postliminii reuertitur locus in pristinam causam, et si alius in eodem loco aedificauerit, eius fiet.
] その自由は、そこに建てる人々が土地の所有者と認められるほどであるが、それは建物が存続する間に限られる。 そうでない場合、建物が崩壊したなら、言わば帰還権によって、その場所は元の状態に戻り、もし別の者が同じ場所に建てるなら、彼のものとなる。
§1.8.6.1Uniuersitatis sunt, non singulorum ueluti quae in ciuitatibus sunt theatra et stadia et similia et si qua alia sunt communia ciuitatium.
団体の所有に属し、個人のものではないのは、例えば、市にある劇場や競技場、その他これらに類するもの、および市の共有であるその他のすべてのものである。
ideoque nec seruus communis ciuitatis singulorum pro parte intellegitur, sed uniuersitatis et ideo tam contra ciuem quam pro eo posse seruum ciuitatis torqueri diui fratres rescripserunt.
したがって、市の共有の奴隷もまた、各個人が部分的に所有しているとは理解されず、団体のものと理解される。 それゆえ、神君たる兄弟(皇帝たち)は、市の奴隷が、市民に不利な場合でも有利な場合でも、拷問にかけられうるという勅答を下した。
ideo et libertus ciuitatis non habet necesse ueniam edicti petere, si uocet in ius aliquem ex cinibus.
このためまた、市の解放奴隷は、市民の誰かを裁判に召喚する場合に、告示による許可を求める必要はない。
§1.8.6.2Sacrae res et religiosae et sanctae in nullius bonis sunt.
神聖物、宗教物、および聖別物は、何人の財産にも属さない。
§1.8.6.3Sacrae autem res sunt hae, quae publice consecratae sunt, non priuate: si quis ergo priuatim sibi constituerit sacrum, sacrum non est, sed profanum.
ところで、神聖物とは、公的に奉献されたものであって、私的にではない。 それゆえ、もし誰かが私的に自分自身のために神聖な場所を設けたとしても、それは神聖物ではなく世俗物である。
semel autem aede sacra facta etiam diruto aedificio locus sacer manet.
しかし、ひとたび神殿が神聖なものとなれば、建物が取り壊されたとしても、その場所は神聖なままである。
§1.8.6.4Religiosum autem locum unusquisque sua uoluntate facit, dum mortuum infert in locum suum.
他方、宗教的な場所は、各人が自分の土地に死者を埋葬することによって、自らの意志で作る。
in commune autem sepulchrum etiam inuitis ceteris licet inferre.
しかし、共有の墓地には、他の人々の意志に反してでも、死者を埋葬することが許される。
sed et in alienum locum concedente domino licet inferre: et licet postea ratum habuerit quam illatus est mortuus, religiosus locus fit.
だが、他人の土地であっても、その所有者が同意するなら、埋葬することが許される。 また、死者が埋葬された後に(所有者が)追認したとしても、そこは宗教的な場所となる。
§1.8.6.5Cenotaphium quoque magis placet locum esse religiosum, sicut testis in ea re est Uergilius.
記念碑(空墓)もまた、宗教的な場所であるとする説が有力であり、ウェルギリウスはそのことの証人である。