[MARCIANUS libro tertio institutionum.
[马尔奇安奴斯《法学阶梯》第三卷。
] §1.8.6.prin tantum, ut et soli domini constituantur qui ibi aedificant, sed quamdiu aedificium manet: alioquin aedificio dilapso quasi iure postliminii reuertitur locus in pristinam causam, et si alius in eodem loco aedificauerit, eius fiet.
] 以至于在那里建造房屋的人甚至被确立为土地的所有人,但仅限于建筑物存续期间;否则,一旦建筑物倒塌,该土地犹如依归国权一般恢复原状,如果另一个人在同一地点建造房屋,该房屋将归其所有。
§1.8.6.1Uniuersitatis sunt, non singulorum ueluti quae in ciuitatibus sunt theatra et stadia et similia et si qua alia sunt communia ciuitatium.
属于团体而非个人的,例如城市中的剧场、体育场及类似场所,以及属于城市共有的其他任何财产。
ideoque nec seruus communis ciuitatis singulorum pro parte intellegitur, sed uniuersitatis et ideo tam contra ciuem quam pro eo posse seruum ciuitatis torqueri diui fratres rescripserunt.
因此,城市共有的奴隶也不被理解为由个人按份额所有,而是属于团体;由此,神圣兄弟皇帝曾下达批复,城市的奴隶无论是在不利于还是有利于市民的情况下,都可以被施以拷问。
ideo et libertus ciuitatis non habet necesse ueniam edicti petere, si uocet in ius aliquem ex cinibus.
因此,城市的解放奴隶在起诉任何市民时,也没有必要请求告示的许可。
§1.8.6.2Sacrae res et religiosae et sanctae in nullius bonis sunt.
神圣物、宗教物和圣别物不属于任何人的财产。
§1.8.6.3Sacrae autem res sunt hae, quae publice consecratae sunt, non priuate: si quis ergo priuatim sibi constituerit sacrum, sacrum non est, sed profanum.
至于神圣物,是指那些由公家而非私人奉献的事物;因此,如果有人私人为自己确立了神圣物,它便不是神圣物,而是世俗物。
semel autem aede sacra facta etiam diruto aedificio locus sacer manet.
然而,一旦神殿被神圣化,即使建筑物被毁坏,该地点仍然是神圣的。
§1.8.6.4Religiosum autem locum unusquisque sua uoluntate facit, dum mortuum infert in locum suum.
另一方面,每个人只要将死者安葬在自己的土地上,便依其本人的意愿使该地点成为宗教场所。
in commune autem sepulchrum etiam inuitis ceteris licet inferre.
但是在共同墓穴中,即使其他人反对,也允许安葬。
sed et in alienum locum concedente domino licet inferre: et licet postea ratum habuerit quam illatus est mortuus, religiosus locus fit.
然而,如果得到了土地所有人的同意,也允许安葬在他人土地上;并且,即使在死者被安葬之后所有人才予以追认,该地点也会成为宗教场所。
§1.8.6.5Cenotaphium quoque magis placet locum esse religiosum, sicut testis in ea re est Uergilius.
同样,人们更倾向于认为衣冠冢也是宗教场所,维吉尔即为此事的见证者。