[GAIUS libro primo institutionum.
[ガイウス、法学提要第一巻。
] §1.6.1.prDe iure personarum alia diuisio sequitur, quod quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt.
] 人法に関する別の分類が続く。 すなわち、ある人々は自己の権利に属し、ある人々は他人の権利に服している。
uideamus itaque de his, quae alieno iuri subiectae sunt: nam si cognouerimus quae istae personae sunt, simul intellegemus quae sui iuris sunt.
したがって、他人の権利に服している人々について見ることにしよう。 なぜなら、もし私たちがそれらの人がいかなる人であるかを知るならば、同時にいかなる人が自己の権利に属するのかをも理解するからである。
dispiciamus itaque de his, quae in aliena potestate sunt.
そこで、他人の権力下にある人々について考察することにしよう。
§1.6.1.1Igitur in potestate sunt serui dominorum (quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animaduertere possumus dominis in seruos uitae necisque potestatem fuisse) et quodcumque per seruum adquiritur, id domino adquiritur.
したがって、主人の権力下にあるのは奴隷たちである(この権力は実に万民法に属する。 なぜなら、すべての民族において等しく、主人たちが奴隷に対して生殺与奪の権力を有していたことを、私たちは認めることができるからである)。 また、奴隷を通じて獲得されるものは何であれ、主人に獲得される。
§1.6.1.2Sed hoc tempore nullis hominibus, qui sub imperio Romano sunt, licet supra modum et sine causa legibus cognita in seruos suos saeuire.
しかし今日では、ローマ帝国の支配下にあるいかなる人々であっても、度を越して、また法律に認められた原因なしに、自己の奴隷に対して残虐に振る舞うことは許されない。
nam ex constitutione diui Antonini qui sine causa seruum suum occiderit, non minus puniri iubetur, quam qui alienum seruum occiderit.
なぜなら、神君アントニヌスの勅法によれば、正当な原因なしに自己の奴隷を殺した者は、他人の奴隷を殺した者と劣らず処罰されるよう命じられているからである。
sed et maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutione coercetur.
しかしまた、主人の度を越した過酷さも、同じ皇帝の勅法によって抑制されている。