[POMPONIUS libro singulari enchiridii. ] §1.2.2.9Deinde quia difficile plebs conuenire coepit, populus certe multo difficilius in tanta turba hominum, necessitas ipsa curam reipublicae ad senatum deduxit: ita coepit senatus se interponere et quidquid constituisset obseruabatur, idque ius appellabatur senatus consultum.
その後、平民が会合することが困難になり始め、全市民にいたってはこれほどの大群衆の中ではるかに困難であったため、必要性そのものが国家の管理を元老院へと委ねた。 このようにして元老院が介入し始め、元老院が制定したものは何であれ遵守され、その法は元老院決議と呼ばれた。
§1.2.2.10Eodem tempore et magistratus iura reddebant et ut scirent ciues, quod ius de quaque re quisque dicturus esset seque praemuniret, edicta proponebant.
同じ時期に、政務官たちも裁判を行い、市民たちが、誰がどの事柄についていかなる法を宣告するのかを知り、自らを備えることができるように、告示を掲示した。
quae edicta praetorum ius honorarium constituerunt: honorarium dicitur, quod ab honore praetoris uenerat.
これらの告示は、法務官たちの名誉法を構成した。 それが名誉法と呼ばれるのは、法務官の官職(名誉)に由来していたからである。
§1.2.2.11Nouissime sicut ad pauciores iuris constituendi uias transisse ipsis rebus dictantibus uidebatur per partes, euenit, ut necesse esset rei publicae per unum consuli (nam senatus non perinde omnes prouincias probe gerere poterant): igitur constituto principe datum est ei ius, ut quod constituisset, ratum esset.
最も遅くには、事態そのものの要請によって、法を制定する道が段階的に、より少数の人々へと移行したように思われたため、一人の人を通じて国家のために諮られることが必要となった(というのも、元老院はすべての属州を同様に立派に統治することができなかったからである)。 したがって、元首が樹立されると、彼が制定したものが効力を持つという権能が彼に与えられた。
§1.2.2.12Ita in ciuitate nostra aut iure, id est lege, constituitur, aut est proprium ius ciuile, quod sine scripto in sola prudentium interpretatione consistit, aut sunt legis actiones, quae formam agendi continent, aut plebi scitum, quod sine auctoritate patrum est constitutum, aut est magistratuum edictum, unde ius honorarium nascitur, aut senatus consultum, quod solum senatu constituente inducitur sine lege, aut est principalis constitutio, id est, ut quod ipse princeps constituit pro lege seruetur.
このようにして、我が市民社会においては、法、すなわち法律によって樹立されるか、さもなければ、書かれざるものとして法学者の解釈のみのうちに存する市民法固有のものがあるか、あるいは訴訟の形式を含む法律による訴訟があるか、あるいは貴族の権威なしに制定された平民会決議があるか、あるいはそこから名誉法が生まれる政務官の告示があるか、あるいは法律なしに元老院の制定のみによって導入される元老院決議があるか、あるいは元首制定法、すなわち元首自身が制定したものが法律として遵守されるというものがある。
§1.2.2.13Post originem iuris et processum cognitum consequens est, ut de magistratuum nominibus et origine cognoscamus, quia, ut exposuimus, per eos qui iuri dicundo praesunt effectus rei accipitur: quantum est enim ius in ciuitate esse, nisi sint, qui iura regere possint? post hoc dein de auctorum successione dicemus, quod constare non potest ius, nisi sit aliquis iuris peritus, per quem possit cottidie in melius produci.
法の起源と発展を知った後は、政務官の名称と起源について知ることがそれに続く。 なぜなら、我々が説明したように、司法を主宰する者たちを通じて物事の効果が受け入れられるからである。 実際、法を管理できる者がいなければ、市民社会に法が存在することに何ほどの価値があろうか。 この後、次に我々は著述家の継承について語る。 なぜなら、法を日々より良く発展させうる法学者がいなければ、法が存立することはありえないからである。
§1.2.2.14Quod ad magistratus attinet, initio ciuitatis huius constat reges omnem potestatem habuisse.
政務官に関する限り、この市民社会の初期においては、王たちがすべての権力を有していたことが明らかである。
§1.2.2.15Isdem temporibus et tribunum celerum fuisse constat: is autem erat qui equitibus praeerat et ueluti secundum locum a regibus optinebat: quo in numero fuit Iunius Brutus, qui auctor fuit regis eiciendi.
同じ時代に、迅速兵隊長も存在していたことが明らかである。 彼は騎兵を主宰し、王たちに次ぐいわば第二の地位を占めていた。 その数の中に、王を追放することを推進したユニウス・ブルトゥスがいた。
§1.2.2.16Exactis deinde regibus consules constituti sunt duo: penes quos summum ius uti esset, lege rogatum est: dicti sunt ab eo, quod plurimum reipublicae consulerent.
その後、王たちが追放されると、二人の執政官が樹立された。 彼らの手中に最高権力が存するべきことが、法律によって提案(制定)された。 彼らは、国家のために最も多く諮るということからそう呼ばれた。
qui tamen ne per omnia regiam potestatem sibi uindicarent, lege lata factum est, ut ab eis prouocatio esset neue possent in caput ciuis Romani animaduertere iniussu populi: solum relictum est illis, ut coercere possent et in uincula publica duci iuberent.
しかし、彼らがあらゆる点において王の権力を自らのものと主張することがないように、法律が制定されることによって、彼らからの市民上訴が存在し、また民衆の命令なしにはローマ市民を死刑に処することができないようになった。 彼らには、強制権を行使すること、および公の監獄へ連行することを命じることができるということのみが残された。
§1.2.2.17Post deinde cum census iam maiori tempore agendus esset et consules non sufficerent huic quoque officio, censores constituti sunt.
その後、国勢調査をより長い時間をかけて行う必要が生じ、執政官がこの職務にも十分に対応できなくなったとき、監察官が樹立された。
§1.2.2.18Populo deinde aucto cum crebra orerentur bella et quaedam acriora a finitimis inferrentur, interdum re exigente placuit maioris potestatis magistratum constitui: itaque dictatores proditi sunt, a quibus nec prouocandi ius fuit et quibus etiam capitis animaduersio data est.
その後、民衆が増大し、度重なる戦争が起こり、隣国からより激しい戦争が仕掛けられたとき、時に状況の要請により、より大きな権力を持つ政務官を樹立することが決定された。 こうして独裁官が創設され、彼らからは市民上訴の権利がなく、彼らには死刑の執行権さえ与えられた。
hunc magistratum, quoniam summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensem retineri.
この政務官職は、最高権力を有していたため、六ヶ月を超えて維持されることは宗教的に許されなかった。
§1.2.2.19Et his dictatoribus magistri equitum iniungebantur sic, quo modo regibus tribuni celerum: quod officium fere tale erat, quale hodie praefectorum praetorio, magistratus tamen habebantur legitimi.
そして、これらの独裁官には、王たちに対する迅速兵隊長と同じように、騎兵長官が付随せしめられた。 この職務は、今日の近衛隊長官の職務とほぼ同様のものであったが、それでも彼らは適法な政務官とみなされていた。
§1.2.2.20Isdem temporibus cum plebs a patribus secessisset anno fere septimo decimo post reges exactos, tribunos sibi in monte sacro creauit, qui essent plebeii magistratus.
同じ時期、王たちの追放からほぼ十七年後、平民が貴族から退去したとき、平民は聖山において自らのために平民の政務官である護民官を創設した。
dicti tribuni, quod olim in tres partes populus diuisus erat et ex singulis singuli creabantur: uel quia tribuum suffragio creabantur.
かつて民衆が三つの部分に分割され、それぞれから一人ずつ創設されたことから、彼らは護民官と呼ばれた。 あるいは、彼らが部族の投票によって創設されたからである。