[ULPIANUS libro singulari de officio praefecti urbi. ] §1.12.1.prOmnia omnino crimina praefectura urbis sibi uindicauit, nec tantum ea, quae intra urbem admittuntur, uerum ea quoque, quae extra urbem intra Italiam, epistula diui Seueri ad Fabium Cilonem praefectum urbi missa declaratur.
[ウルピアーヌス、首都長官の職務について単巻本] 首都長官職は、およそあらゆる犯罪、すなわち市内で犯されるものだけでなく、市外であってもイタリア国内で犯されるものをも、自らの管轄に収めたということは、首都長官ファビウス・キロに送られた神君セウェルスの書簡によって明らかにされている。
§1.12.1.1Seruos qui ad statuas confugerint, uel sua pecunia emptos ut manumittantur, de dominis querentes audiet.
彼は、彫像に逃げ込んだ奴隷たち、あるいは自らの資金によって解放されるために買い取られた奴隷たちで、主人について不満を訴え出る者たちを審理する。
§1.12.1.2Sed et patronos egentes de suis libertis querentes audiet, maxime si aegros se esse dicant desiderentque a libertis exhiberi.
しかしまた、困窮した保護者が、自らの解放奴隷について不満を訴え出る場合も、とりわけ彼らが病気であると言い、解放奴隷たちによって扶養されることを望む場合には、これを審理する。
§1.12.1.3Relegandi deportandique in insulam, quam imperator adsignauerit, licentiam habet.
彼は、皇帝が指定する島へと追放および流刑に処する権限を有する。
§1.12.1.4Initio eiusdem epistulae ita scriptum est: 'cum urbem nostram fidei tuae commiserimus': quidquid igitur intra urbem admittitur, ad praefectum urbi uidetur pertinere.
同一の書簡の冒頭には、次のように書かれている。 「われわれがわれわれの都市をあなたの忠誠に委ねたのであるから」。 したがって、市内で犯されるいかなることも、首都長官に属するとみなされる。
sed et si quid intra centensimum miliarium admissum sit, ad praefectum urbi pertinet: si ultra ipsum lapidem, egressum est praefecti urbi notionem.
しかしまた、100マイルの標石の内部で犯された場合も、首都長官に属する。 もしその標石を越えた場合、それは首都長官の管轄を超えている。
§1.12.1.5Si quis seruum suum adulterium commisisse dicat in uxorem suam, apud praefectum urbi erit audiendus.
もし誰かが、自分の奴隷が自分の妻と姦通を犯したと主張する場合、その者は首都長官のもとで審理されるべきである。
§1.12.1.6Sed et ex interdictis quod ui aut clam aut interdicto unde ui audire potest.
しかしまた、彼は「暴力または隠密による処分に関する禁止命令」、あるいは「暴力追放による占有回復に関する禁止命令」に基づく事件をも審理することができる。
§1.12.1.7Solent ad praefecturam urbis remitti etiam tutores siue curatores, qui male in tutela siue cura uersati grauiore animaduersione indigent, quam ut sufficiat eis suspectorum infamia: quos probari poterit uel nummis datis tutelam occupasse, uel praemio accepto operam dedisse ut non idoneus tutor alicui daretur, uel consulto circa edendum patrimonium quantitatem minuisse, uel euidenti fraude pupilli bona alienasse.
後見または保佐において悪質な行為を行い、忌避された後見人の宣告による不名誉だけでは不十分であるほどの重い処罰を必要とする後見人または保佐人も、首都長官職へと送られるのが常である。 すなわち、賄賂を支払って後見人の地位を手に入れたこと、あるいは報酬を受け取って適格でない後見人が誰かに与えられるように画策したこと、あるいは意図的に財産目録の提示においてその額を過少にしたこと、あるいは明白な詐欺によって被後見人の財産を処分したことが証明されうる者たちである。
§1.12.1.8Quod autem dictum est, ut seruos de dominis querentes praefectus audiat, sic accipiemus non accusantes dominos (hoc enim nequaquam seruo permittendum est nisi ex causis receptis) sed si uerecunde expostulent, si saeuitiam, si duritiam, si famem, qua eos premant, si obscenitatem, in qua eos compulerint uel compellant, apud praefectum urbi exponant.
ところで、長官が主人について訴える奴隷たちを審理すべきであると言われたことは、彼らが主人を告発する場合としてではなく(これは例外的な事由に基づく場合を除いて、奴隷には決して許されないことだからである)、むしろ、彼らが敬意を払いながら不満を述べ、彼らを苦しめる虐待や苛酷な扱い、飢え、あるいは、彼らが強いられた、ないしは現在強いられている卑猥な行為を首都長官の前で明らかにする場合として理解すべきである。
hoc quoque officium praefecto urbi a diuo Seuero datum est, ut mancipia tueatur ne prostituantur.
この任務、すなわち奴隷たちが売春させられないように保護することもまた、神君セウェルスによって首都長官に与えられた。
§1.12.1.9Praeterea curare debebit praefectus urbi, ut nummularii probe se agant circa omne negotium suum et temperent his, quae sunt prohibita.
さらに、首都長官は、両替商たちがすべての業務において誠実に行動し、禁止されている事柄を控えるように配慮しなければならない。
§1.12.1.10Cum patronus contemni se a liberto dixerit uel contumeliosum sibi libertum queratur uel conuicium se ab eo passum liberosque suos uel uxorem uel quid huic simile obicit: praefectus urbi adiri solet et pro modo querellae corrigere eum.
保護者が、解放奴隷から軽蔑されたと言い、あるいは解放奴隷が自分に対して侮辱的であると不満を訴え、あるいは自分や自分の子供、妻が彼から悪口を言われた、もしくはこれに類することを申し立てる場合、首都長官が訴えられるのが常であり、不満の程度に応じて解放奴隷を正す。
aut comminari aut fustibus castigare aut ulterius procedere in poena eius solet: nam et puniendi plerumque sunt liberti.
長官は脅しをかけるか、あるいは鞭打ちによって懲らしめるか、あるいはその処罰をさらに進めるのが常である。 なぜなら、解放奴隷はしばしば罰せられるべきだからである。
certe si se delatum a liberto uel conspirasse eum contra se cum inimicis doceat, etiam metalli poena in eum statui debet.
とりわけ、解放奴隷によって自分が告発されたこと、あるいは彼が敵対者たちと自分に対して陰謀を企てたことを証明するならば、彼に対して鉱山労働刑さえも科されるべきである。
§1.12.1.11Cura carnis omnis ut iusto pretio praebeatur ad curam praefecturae pertinet, et ideo et forum suarium sub ipsius cura est: sed et ceterorum pecorum siue armentorum quae ad huiusmodi praebitionem spectant ad ipsius curam pertinent.
あらゆる肉類が適正な価格で供給されるように配慮することは、長官職の配慮に属し、それゆえに豚肉市場も彼の配慮下にある。 しかしまた、この種の供給に関連するその他の家畜や群れも、彼の配慮に属する。
§1.12.1.12Quies quoque popularium et disciplina spectaculorum ad praefecti urbi curam pertinere uidetur: et sane debet etiam dispositos milites stationarios habere ad tuendam popularium quietem et ad referendum sibi quid ubi agatur.
また、民衆の平穏および見世物の規律も、首都長官の配慮に属するとみなされる。 そして当然ながら、彼は民衆の平穏を守り、どこで何が起きているかを自分に報告させるために、配置された駐屯兵をも擁していなければならない。
§1.12.1.13Et urbe interdicere praefectus urbi et qua alia solitarum regionum potest, et negotiatione et professione et aduocationibus et foro, et ad tempus et in perpetuum: interdicere poterit et spectaculis: et si quem releget ab Italia, summouere eum etiam a prouincia sua.
首都長官は、市内、およびその他の通常管轄地域からの立ち入り禁止を命じることができ、また商業、職業、弁護活動、法廷への出入りを、一時的または永久に禁止することができる。 見世物への立ち入りを禁止することもできる。 また、もし誰かをイタリアから追放する場合、その者を彼自身の属州からも排除することができる。
§1.12.1.14Diuus Seuerus rescripsit eos etiam, qui illicitum collegium coisse dicuntur, apud praefectum urbi accusandos.
神君セウェルスは、不法な結社を結成したと言われる者たちもまた、首都長官のもとで告発されるべきであると勅答した。