[AURELIUS ARCADIUS CHARISIUS magister libellorum libro singulari de officio praefecti praetorio. ]
[アウレリウス・アルカディウス・カリシウス、請願長官、近衛長官の職務について単巻本] 近衛長官の官職を設置することの起源がどこから生じたかを、簡単に言及しておく必要がある。
§1.11.1.prBreuiter commemorare necesse est, unde constituendi praefectorum praetorio offici origo manauerit. ad uicem magistri equitum praefectos praetorio antiquitus institutos esse a quibusdam scriptoribus traditum est.
近衛長官は、古くは騎兵長官に代わるものとして設置されたと、一部の著述家たちによって伝えられている。
nam cum apud ueteres dictatoribus ad tempus summa potestas crederetur et magistros equitum sibi eligerent, qui adsociati participales curae ad militiae gratia secundam post eos potestatem gererent: regimentis rei publicae ad imperatores perpetuos translatis ad similitudinem magistrorum equitum praefecti praetorio a principibus electi sunt.
なぜなら、古代の人々においては、独裁官に一時的に最高権力が信託され、彼らが自らのために騎兵長官を選び、その騎兵長官は(独裁官に)同伴して軍事面の配慮を分担することで、独裁官に次ぐ第二の権力を握っていたからである。 国家の統治が終身の皇帝たちへと移行すると、騎兵長官に類比して、近衛長官がプリンケプスによって選ばれるようになった。
data est plenior eis licentia ad disciplinae publicae emendationem.
公共の規律を正すために、彼らにはより広範な権限が与えられた。
§1.11.1.1His cunabulis praefectorum auctoritas initiata in tantum meruit augeri, ut appellari a praefectis praetorio non possit.
このような初期の端緒から始まった近衛長官の権威は、近衛長官からの上訴が不可能になるほどにまで高まるに値した。
nam cum ante quaesitum fuisset, an liceret a praefectis praetorio appellare et iure liceret et extarent exempla eorum qui prouocauerint: postea publice sententia principali lecta appellandi facultas interdicta est.
なぜなら、かつては近衛長官から上訴することが許されるかどうかが問われ、法律上も許されており、上訴した者たちの先例も存在していたものの、その後、皇帝の勅答が公に朗読されることで、上訴する権能は禁止された。
credidit enim princeps eos, qui ob singularem industriam explorata eorum fide et grauitate ad huius officii magnitudinem adhibentur, non aliter iudicaturos esse pro sapientia ac luce dignitatis suae, quam ipse foret iudicaturus.
すなわち、卓越した勤勉さのゆえに、またその忠誠と重厚さが吟味された上で、この重職に任用される人々は、自らの知恵と尊厳の輝きに照らして、皇帝自身が裁判するのと異ならない仕方で裁判するであろう、とプリンケプスは信じたからである。
§1.11.1.2Subnixi sunt etiam alio priuilegio praefecti praetorio, ne a sententiis eorum minores aetate ab aliis magistratibus nisi ab ipsis praefectis praetorio restitui possint.
近衛長官はまた別の特権をも有しており、それによれば、彼らの判決から未成年者が、他の政務官によってではなく、近衛長官自身によってのみ、原状回復を受けられることになっている。