[ULPIANUS libro secundo de officio consulis. ] §1.10.1.prOfficium consulis est consilium praebere manumittere uolentibus.
[ウルピアーヌス、執政官の職務について第2巻] 執政官の職務は、奴隷解放を望む者たちに評議会を提供することである。
§1.10.1.1Consules et seorsum singuli manumittunt: sed non potest is, qui apud alterum nomina ediderit, apud alterum manumittere: separatae enim sunt manumissiones.
執政官たちはそれぞれ個別にも解放を行う。 しかし、一方(の執政官)のもとで(奴隷の)名前を届け出た者は、他方のもとで解放することはできない。 なぜなら、解放(手続き)は分離されているからである。
sane si qua ex causa collega manumittere non poterit infirmitate uel aliqua iusta causa impeditus, collegam posse manumissionem expedire senatus censuit.
もちろん、病気や何らかの正当な理由に妨げられて同僚(執政官)が解放を行うことができない場合、同僚がその解放手続きを代行できると元老院は議決した。
§1.10.1.2Consules apud se seruos suos manumittere posse nulla dubitatio est.
執政官たちが自らのもとで自己の奴隷を解放できることには何の疑いもない。
sed si euenerit, ut minor uiginti annis consul sit, apud se manumittere non poterit, cum ipse sit, qui ex senatus consulto consilii causam examinat: apud collegam uero causa probata potest.
しかし、もし執政官が二十歳未満であるという事態が生じたならば、自らのもとで解放することはできない。 なぜなら、元老院議決に基づき、評議会の(解放の)正当理由を審査する者自身が彼だからである。 しかし、同僚(の執政官)のもとで理由が承認されれば、解放することができる。