§5Fuit hic vitae laetissimae, eruditus in litteris, Hadriano, ut malevoli loquuntur, acceptior forma quam moribus, in aula diu non fuit, in vita privata etsi minus probabilis, minus tamen reprehendendus ac memor familiae suae, comptus, decorus, pulchritudinis regiae, oris venerandi, eloquentiae celsioris, versu facilis, in re publica etiam non inutilis, huius voluptates ab iis qui vitam eius scripserunt multae feruntur, et quidem non infames sed aliquatenus diffluentes.
彼は極めて快活な生活を送った人であり、文学に通じ、悪意ある者たちが言うには、ハドリアヌスに気に入られたのは品性によってというよりは、その美貌によってであり、宮廷には長く留まりませんでした。 私生活においては、あまり褒められたものではなかったものの、非難されることもそれだけ少なく、また自身の家族を重んじており、優雅で、端正であり、王者のごとき美しさと、気品ある顔立ち、そして高雅な弁舌を備え、詩作を巧みにこなし、国政においても無用な人ではありませんでした。 彼の生涯を著した人々によって、彼の愉しみは数多く伝えられており、それらは不名誉なものではないにせよ、ある程度は放縦に流れるものでありました。
nam tetrapharmacum, seu potius pentapharmacum, quo postea semper Hadrianus est usus, ipse dicitur repperisse, hoc est sumen phasianum pavonem pernam crustulatam et aprunam.
というのも、ハドリアヌスがのちに常に食した「四種混合薬」、あるいはむしろ「五種混合薬」を彼自身が考案したと言われているからであり、これはすなわち、雌豚の乳房、キジ、クジャク、パイ包みのハム、そしてイノシシの肉です。
de quo genere cibi aliter refert Marius Maximus, non pentapharmacum sed tetrapharmacum appellans, ut et nos ipsi in eius vita persecuti sumus, fertur etiam aliud genus voluptatis, quod Verus invenerat.
この種の食べ物について、マリオゥス・マクシムスは異なった報告をしており、五種ではなく四種混合薬と呼んでいます。 それは我々自身も彼の伝記で追究した通りです。 また、ウェルスが考案したもう一つの享楽の形も伝えられています。
nam lectum eminentibus quattuor anacliteriis fecerat minuto reticulo undique inclusum eumque foliis rosae, quibus demptum esset album, replebat iacensque cum concubinis velamine de liliis facto se tegebat unctus odoribus Persicis.
すなわち、彼は四つの突き出た背もたれを持つベッドを作り、それを細かな網で四方から囲み、その白い部分を取り除いた薔薇の花びらでそれを満たし、側室たちとそこに横たわりながら、ペルシアの香油を塗られ、百合で作られたベールで身を覆っていたのです。
iam illa frequentantur a nonnullis quod et accubitationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit et quidem purgatis, quae etsi non decora, non tamen ad perniciem publicam prompta sunt.
さらに、彼が薔薇や百合(それもきれいに掃除されたもの)で寝台や食卓を作ったことも一部の人々によってしばしば語られていますが、これらは上品ではないにせよ、国家の破滅に直結するようなものではありませんでした。
atque idem Apicii Caelii relata, idem Ovidii libros Amorum in lecto semper habuisse, idem Martialem, epigrammaticum poetam, Vergilium suum dixisse, iam illa leviora quod cursoribus suis exemplo Cupidinum alas frequenter adposuit eosque ventorum nominibus saepe vocitavit, Boream alium, alium Notum et item Aquilonem aut Circium ceterisque nominibus appellans et indefesse atque inhumaniter faciens cursitare.
そしてまた、この同じ男がカエリウス・アピキウスの著作や、オウィディウスの『恋の歌』を常にベッドに置いていたこと、また、この同じ男がエピグラム詩人のマルティアリスを「我がウェルギリウス」と呼んでいたことも語られています。 さらに次のようなより他愛のない事柄、すなわち、彼が自身の急使たちにクピドにならって頻繁に翼を装着させ、彼らをしばしば風の名で呼び、ある者をボレアス、別の者をノトゥス、またある者をアクィロあるいはキルキウスなどと名付け、彼らを絶え間なく、また非人道的なまでに走らせていたことも語られています。
idem uxori conquerenti de extraneis voluptatibus dixisse fertur:
Patere me per alias exercere cupiditates meas;
同じ男が、家庭外の享楽について不満を述べる妻に対して次のように言ったと伝えられています。 「私に他の女たちを通じて私の欲望を満たすことを許してくれ。
uxor enim dignitatis nomen est, non voluptatis.
妻というものは、尊厳を表す名であって、快楽の名ではないのだから。
Eius est filius Antoninus Verus, qui adoptatus est a Marco, vel certe cum Marco, et cum eodem aequale gessit imperium, nam ipsi sunt qui primi duo Augusti appellati sunt, et quorum fastis consularibus sic nomina praescribuntur ut dicantur non duo Antonini sed duo Augusti.
」彼の息子がアントニヌス・ウェルスであり、彼はマルクスによって、あるいは確かにマルクスとともに養子とされ、彼とともに対等な帝権を行使しました。 なぜなら、彼らこそが最初に「二人のアウグストゥス」と呼ばれた人々であり、またその執政官名簿(ファスティ)においても、彼らの名前は「二人のアントニヌス」ではなく「二人のアウグストゥス」と記載されているからです。
tantumque huius rei et novitas et dignitas valuit ut fasti consulares nonnulli ab his sumerent ordinem consulum.
そして、このことの目新しさと尊厳は非常に大きかったため、一部の執政官名簿は彼らから執政官の順序を起算したほどでした。
§6Pro eius adoptione infinitam pecuniam populo et militibus Hadrianus dedit, sed cum eum videret homo paulo argutior miserrimae valetudinis, ita ut scutum solidius iactare non posset, dixisse fertur:
Ter milies perdidimus, quod exercitui populoque dependimus;
彼の養子縁組のために、ハドリアヌスは民衆と兵士たちに莫大な金銭を与えましたが、やや機知に富んだ人物であったハドリアヌスは、彼があまりにも悲惨な健康状態であり、少し頑丈な盾さえも投げることができないのを見て、こう言ったと伝えられています。 「我々が軍隊と民衆に支払った3億セステルティウスを無駄にしてしまった。
si quidem satis in caducum parietem incubuimus et qui non ipsam rem publicam, sed nos ipsos sustentare vix possit.
実際、我々は崩れかけた壁に寄りかかりすぎてしまったのだ。 その壁は、国家そのものはおろか、我々自身さえもかろうじて支えることができるかどうかなのだから。
et haec quidem Hadrianus cum praefecto suo locutus est.
」そしてハドリアヌスは確かにこれらのことを自身の長官と話しました。
quae cum prodidisset praefectus, ac per hoc Helius Caesar in dies magis magisque sollicitudine, utpote desperati hominis, adgravaretur, praefecto suo Hadrianus, qui rem prodiderat, successorem dedit, volens videri quod verba tristia temperasset.
長官がこのことを漏らしたため、これによってエリウス・カエサルは、絶望した人間の常として、不安によって日に日に重圧を募らせていき、ハドリアヌスは、この事を漏らした長官に後任を据え、自分がその容赦ない言葉を和らげたかのように見せかけようとしました。
sed nihil profuit;
しかし何の役にも立ちませんでした。
nam, ut diximus, Lucius Ceionius Commodus Verus Helius Caesar (nam his omnibus nominibus appellatus est) periit sepultusque est imperatorio funere, neque quicquam de regia ni mortis habuit dignitatem, doluit ergo illius mortem ut bonus pater, non ut bonus princeps, nam cum amici solliciti quaererent, qui adoptari posset, Hadrianus dixisse fertur iis:
Etiam vivente adhuc Vero decreveram.
なぜなら、前述のように、ルキウス・ケイオニウス・コンモドゥス・ウェルス・エリウス・カエサル(彼はこれらすべての名で呼ばれていました)は亡くなり、皇帝としての葬儀をもって埋葬されましたが、死の尊厳以外に王者の威厳を何一つ持たなかったからです。 ゆえに、ハドリアヌスは彼の死を良き父として悲しんだものの、良き君主としてではありませんでした。 なぜなら、心配した友人たちが、誰が養子にされ得るかを尋ねたとき、ハドリアヌスは彼らにこう言ったと伝えられているからです。 「ウェルスがまだ生きていたときでさえ、私は決めていたのだ。
ex quo ostendit aut iudicium suum aut scientiam futurorum.
」これによって彼は、自身の判断力か、あるいは未来への予知能力を示したのです。
post hunc denique Hadrianus diu anceps quid faceret, Antoninum adoptavit Pium cognomine appellatum, cui condicionem addidit, ut ipse sibi Marcum et Verum Antoninus adoptaret filiamque suam Vero, non Marco daret, nec diutius vixit gravatus languore ac diverso genere morborum, saepe dicens sanum principem mori debere non debilem.
彼の死後、ハドリアヌスは最終的に、何をすべきか長らく迷った末、ピウスという家族名で呼ばれるアントニヌスを養子にしましたが、その際、アントニヌス自身がマルクスとウェルスを自分の養子とすること、そして自分の娘をマルクスにではなくウェルスに与えるという条件を付け加えました。 ハドリアヌス自身も、衰弱と様々な病気に苦しめられ、健やかな君主は死すべきであり、弱り果てて死すべきではないとしばしば口にしながら、それ以上長くは生きませんでした。
§7Statuas sane Helio Vero per totum orbem colossas poni iussit, templa etiam in nonnullis urbibus fieri, denique illius merito filium eius Verum, nepotem utpote suum, qui pereunte Helio in familia ipsius Hadriani remanserat, adoptandum Antonino Pio cum Marco, ut iam diximus, dedit, saepe dicens:
Habeat res publica quodcumque de Vero,
quod quidem contrarium iis quae de adoptionis paenitentia per auctores plurimos intimata sunt, cum Verus posterior nihil dignum praeter clementiam in moribus habuerit, quod imperatoriae familiae lumen adferret.
彼は確かに、エリウス・ウェルスの巨像を全世界に建立させ、いくつかの都市には神殿をも建てさせました。 最終的に、彼の功績に報いるため、エリウスが世を去ったときにハドリアヌス自身の家族に留まっていたその息子のウェルスを、いわば自身の孫として、すでに述べたようにマルクスとともにアントニヌス・ピウスに養子として引き渡しました。 その際、彼はしばしばこう言っていました。 「国家はウェルスから得られるものを何であれ受け取るがよい。 」これは確かに、非常に多くの著者たちによって伝えられている養子縁組の後悔に関する事柄とは矛盾していますが、後者のウェルスは、その品性において、皇帝の家族に光をもたらすような、寛大さ以外の価値あるものを何一つ持っていなかったからです。
Haec sunt quae de Vero Caesare mandanda litteris fuerunt, de quo idcirco non tacui, quia mihi propositum fuit omnes, qui post Caesarem dictatorem, hoc est divum Iulium, vel Caesares vel Augusti vel principes appellati sunt, quique in adoptationem venerunt, vel imperatorum filii aut parentes Caesarum nomine consecrati sunt, singulis libris exponere, meae satisfaciens conscientiae, etiamsi multis nulla sit necessitas talia requirendi.
これらがウェルス・カエサルに関して書物に記録されるべき事柄であり、彼について私が沈黙しなかったのは、独裁官カエサル(すなわち神君ユリウス)以降に、カエサル、アウグストゥス、あるいはプリンケプスと呼ばれたすべての人々、また養子縁組に入った人々、あるいは皇帝の息子やカエサルたちの親としてカエサルの名で神聖化された人々について、一巻ずつ記述することが私の意図であったからであり、多くの人々にとってそのようなことを探求する必要は全くないとしても、私自身の良心を満足させるために他なりません。