§1In animo mihi est, Diocletiane Auguste, tot principum maxime, non solum eos qui principum locum in hac statione quam temperas retentarunt, ut usque ad divum Hadrianum feci, sed illos etiam qui vel Caesarum nomine appellati sunt nec principes aut Augusti fuerunt vel quolibet alio genere aut in famam aut in spem principatus venerunt, cognitioni numinis tui sternere, quorum praecipue de Helio Vero dicendum est, qui primus tantum Caesaris nomen accepit, adoptione Hadriani familiae principum adscitus, et quoniam nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus inormior esse quam fabula, de ipso iam loquar.
ディオクレティアヌス・アウグストゥスよ、あまたの皇帝たちのうちで最も偉大なる御方よ、私には、あなたが治めておられるこの地位において皇帝の地位を保持した人々だけでなく(神君ハドリアヌスに至るまで私がすでに行なったように)、あるいはカエサルの名で呼ばれながらも皇帝でもアウグストゥスでもなかった人々や、あるいは他の何らかの方法で皇帝の地位の評判や希望に達した人々をも、あなたの神性の御鑑識に供するという心づもりがあります。 彼らのうちでも特に、ハドリアヌスの養子縁組によって皇帝の家に迎えられ、最初にカエサルの名だけを受け入れたエリウス・ウェルスについて語らねばなりません。 そして、語るべきことがきわめて少なく、序言が本編よりも不釣り合いに大きくなってはならないので、さっそく彼自身について語ることにしましょう。
§2Ceionius Commodus, qui et Helius Verus appellatus est, quem sibi Hadrianus aevo ingravescente morbis tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum adoptavit, nihil habet in sua vita memorabile, nisi quod primus tantum Caesar est appellatus, non testamento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus est adoptatus, sed eo prope genere quo nostris temporibus a vestra clementia Maximianus atque Constantius Caesares dicti sunt quasi quidam principum filii veri et designati augustae maiestatis heredes.
ケイオニウス・コモドゥス(彼はエリウス・ウェルスとも呼ばれました)、ハドリアヌスが、すでに全世界を巡歴したのち、加齢が進み、より重い病に苦しめられつつ、自分のために養子とした人物ですが、その生涯において記憶に値することは何もありません。 ただし、彼が最初にカエサルの名のみで呼ばれたということ、それも、以前によく行われていたように遺言によるのでもなく、トラヤヌスが養子にされたようなやり方でもなく、現代においてあなた方の慈悲深きご配慮により、マクシミアヌスとコンスタンティウスが、いわば皇帝たちの真の息子たちであり、アウグストゥスたる至高の威厳の指名された相続人であるとして、カエサルと呼ばれたのとほぼ同じ方法によってであった、という点を除いては。
Et quoniam de Caesarum nomine in huius praecipue vita est aliquid disputandum, qui hoc solum nomen indeptus est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai dicitur, in proelio caeso, eum qui primus sic appellatus est doctissimi viri et eruditissimi putant dictum, vel quia mortua matre et ventre caeso sit natus, vel quod cum magnis crinibus sit utero parentis effusus, vel quod oculis caesus et ultra humanum morem viguerit.
そして、カエサルの名については、まさにこの名だけを手に入れたこの人物の伝記において特に議論されるべき点があるため、最初にそのように呼ばれた者は、戦いで殺された象(マウリ人の言語でカエサイと呼ばれる)に由来してカエサルと名付けられた、と極めて学者肌で博識な人々は考えています。 あるいは、母親が亡くなり、その腹を裂いて生まれたからであるとか、あるいは、親の胎内からふさふさした髪の毛を蓄えて産み落とされたからであるとか、あるいは、青灰色の目をしており人間の常を超えて強健であったからであるとも言われています。
certe quaecumque illa, felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum cum aeternitate mundi nomen effloruit.
いずれにせよ、それらの理由が何であれ、世界の永遠性とともに存続するこれほど光り輝く名が咲き出でたことは、幸いな必然でありました。
Hic ergo, de quo sermo est, primum Lucius Aurelius Verus est dictus, sed ab Hadriano adscitus in Heliorum familiam, hoc est in Hadriani, transcriptus 1ueri et Obrecht and others; uiri et P; uirtute Peter, following Bernhardy. 2 al' adeptus P corr. et appellatus est Caesar, huic pater Ceionius Commodus fuit, quem alii Verum, alii Lucium Aurelium, multi Annium prodiderunt.
したがって、今話題にしているこの人物は、最初はルキウス・アウレリウス・ウェルスと呼ばれていましたが、ハドリアヌスによってエリウス家、すなわちハドリアヌスの家族へと引き取られ、移籍されて、カエサルと名乗るようになりました。 彼の父親はケイオニウス・コモドゥスであり、彼をある人々はウェルス、またある人々はルキウス・アウレリウス、多くの人々はアンニウスと伝えました。
maiores omnes nobilissimi, quorum origo pleraque ex Etruria fuit vel ex Faventia.
先祖はみな極めて高貴であり、その出自の多くはエトルリア、あるいはファウェンティアでありました。
et de huius quidem familia plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi adoptare Antoninus iussus est, disseremus.
そして、彼の家族については、この人物の息子であり、アントニヌスが自分自身のために養子にするよう命じられた、ルキウス・アウレリウス・ケイオニウス・コモドゥス・ウェルス・アントニヌスの伝記において、より詳しく論じることにします。
is enim liber debet omnia quae ad stemma generis pertinent continere, qui habet principem de quo plura dicenda sunt.
というのも、より多くを語るべき皇帝を扱っている書こそが、家系図に関するすべての事柄を含んでいるべきだからです。