§9simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret, quando et fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, siue impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari plurimum posse, siue impar militum ardori pugnam deposcentium.
同様の無謀さをもって、敵が飢えと地形の狭隘さに苦しめられていたことから、戦争を引き延ばすべきであることに誰も疑いを抱いていなかったにもかかわらず、彼はできるだけ早く決戦を行うことを決定した。 それは長引く不安に耐えかねて、ウィテリウスの到着前に勝利の大部分を決定づけることができると期待したためか、あるいは戦闘を要求する兵士たちの熱意に抗しきれなかったためである。
nec ulli pugnae affuit substititque Brixelli.
そして彼はどの戦闘にも立ち会わず、ブリクセッルムにとどまった。
Et tribus quidem, uerum mediocribus proelis apud Alpes circaque Placentiam et ad Castoris, quod loco nomen est, uicit;
そして、アルプスの近く、プラケンティアの周辺、および「カストルの地」と呼ばれる場所での、小規模なものではあったが三つの戦闘において彼は勝利した。
nouissimo maximoque apud Betriacum fraude superatus est, cum spe conloquii facta, quasi ad condicionem pacis militibus eductis, ex inprouiso atque in ipsa consalutatione dimicandum fuisset.
しかし、ベトリアクムでの最後にして最大の戦闘において、彼は欺瞞によって敗北した。 会談の希望が与えられ、兵士たちがあたかも和平条件の協議のために引き出されたところで、不意を突かれ、まさに挨拶を交わしている最中に戦わねばならなくなったからである。
ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur, magis pudore, ne tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserere perseueraret, quam desperatione ulla aut diffidentia copiarum;
そして直ちに死のうという決意を抱いたが、多くの人々が根拠なしにではなく考えているように、それは絶望や軍隊への不信感からではなく、国家と人々のこれほどの危険を冒してまで自分のために支配権を主張し続けることに対する羞恥心からであった。
quippe residuis integrisque etiam nunc quas secum ad secundos casus detinuerat, et superuenientibus aliis e Dalmatia Pannoniaque et Moesia, ne uictis quidem adeo afflictis ut non in ultionem ignominiae quiduis discriminis ultro et uel solae subirent.
というのも、万一の事態に備えて彼が手元に留めておいた軍隊は今なお無傷で残っており、さらにダルマティア、パノニア、モエシアから別の軍勢が到着しつつあったからであり、敗北した者たちでさえ、恥辱をそそぐためなら、いかなる危険にも自ら進んで、たとえ自分たちだけでも立ち向こうとするほど、決して意気消沈していなかったからである。
§10Interfuit huic bello pater meus Suetonius Laetus, tertiae decimae legionis tribunus angusticlauius.
この戦争には、私の父スエトニウス・ラエトゥスが、第13軍団の細帯騎士身分軍事護民官として従軍していた。
is mox referre crebro solebat Othonem etiam priuatum usque adeo detestatum ciuilia arma, ut memorante quodam inter epulas de Cassi Brutique exitu cohorruerit; nec concursurum cum Galba fuisse, nisi confideret sine bello rem transigi posse;
彼はのちにしばしば、オトは一市民であった時でさえ内戦を非常に嫌っており、ある者が宴席でカッシウスとブルトゥスの最期について語るのを聞いて身震いしたほどであったこと、また、戦争なしに事を決着させることができると確信していなければ、ガルバと衝突することはなかっただろうと語っていた。
tunc ad despiciendam uitam exemplo manipularis militis concitatum, qui cum cladem exercitus nuntiaret nec cuiquam fidem faceret ac nunc mendaci nunc timoris, quasi fugisset, ex acie argueretur, gladio ante pedes eius incubuerit.
そしてそのとき、一人の歩卒の例によって、自分の命を捨てる決意を促されたのだという。 その兵士は、味方の敗北を報告したものの、誰にも信じてもらえず、ある者からは嘘つき、別の者からは逃亡した臆病者と非難されると、オトの足元で剣の上に身を投げ出した。
hoc uiso proclamasse eum aiebat, non amplius se in periculum talis tamque bene meritos coniecturum.
これを見てオトは、これほどまでに忠義に厚い立派な人々を、これ以上危険にさらすつもりはない、と叫んだと父は語っていた。
Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi quisque pro facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos codicillos exarauit, ad sororem consolatorios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio destinarat, commendans reliquias suas et memoriam.
そこで彼は、兄と兄の息子、そして友人たちを一人ずつ励まし、それぞれが自分の能力に応じて身の処し方を考えるようにと告げ、全員を抱擁し接吻を交わして送り出した。 そして一人になると、2通の手紙を認めた。 1通は姉への慰めの手紙であり、もう1通は、かつて妻に迎えようとしていたネロの未亡人メッサリナへのもので、自らの遺骸と記憶を彼女に託した。
quicquid deinde epistularum erat, ne cui periculo aut noxae apud uictorem forent, concremauit.
その後、勝者のもとで誰かの危険や不利益にならないよう、手元にあった手紙をすべて焼却した。
diuisit et pecunias domesticis ex copia praesenti.
また、手元にある資金から使用人たちに分配した。
§11atque ita paratus intentusque iam morti, tumultu inter moras exorto ut eos, qui discedere et abire coeptabant, corripi quasi desertores detinerique sensit: 'adiciamus,' inquit, 'uitae et hanc noctem,' his ipsis totidemque uerbis, uetuitque uim cuiquam fieri;
このように準備を整え、すでに死に心を向けていたが、その合間に騒動が起こり、出発して去ろうとする人々が脱走兵として捕らえられ留め置かれているのを知ると、彼は「この夜も、我々の命に付け加えようではないか」と、まさにこの通りの言葉で言い、誰に対しても暴力を振るうことを禁じた。
et in serum usque patente cubiculo, si quis adire uellet, potestatem sui praebuit.
そして夜遅くまで寝室の扉を開け放ち、会いに来たい者がいれば誰にでも面会の機会を与えた。
post hoc sedata siti gelidae aquae potione arripuit duos pugiones et explorata utriusque acie, cum alterum puluino subdidisset, foribus adopertis artissimo somno quieuit.
この後、冷たい水を飲んで渇きを癒やすと、2振りの短剣を手に取り、両方の刃の鋭さを確かめた後、一方を枕の下に忍ばせ、扉を閉めて、極めて深い眠りについた。
et circa lucem demum expergefactus uno se traiecit ictu infra laeuam papillam irrumpentibusque ad primum gemitum modo celans modo detegens plagam exanimatus est et celeriter, nam ita praeceperat, funeratus, tricensimo et octauo aetatis anno et nonagensimo et quinto imperii die.
そして夜明け頃になってようやく目を覚まし、左の乳首の下を突き刺す一撃で自らを貫いた。 最初の呻き声を聞いて人々が押し入ってきたとき、彼は傷口を隠したり見せたりしながら息を引き取った。 そして、そう指示していたため速やかに葬儀が執り行われた。 享年37歳、在位95日目であった。
§12Tanto Othonis animo nequaquam corpus aut habitus competit.
このようなオトの精神には、その肉体や身だしなみは決して見合うものではなかった。
fuisse enim et modicae staturae et male pedatus scambusque traditur, munditiarum uero paene muliebrium, uulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo dinosceret;
というのも、彼は小柄で、不格好な足を持ち、内股であったと伝えられている。 しかも、体毛を抜き、髪が薄いために頭にカツラをぴったりと合わせて結びつけていたので誰も見分けることができなかったほどで、その身だしなみの整え方はほとんど女性のようであった。
quin et faciem cotidie rasitare ac pane madido linere consuetum, idque instituisse a prima lanugine, ne barbatus umquam esset;
そればかりか、毎日髭を剃り、湿らせたパンを顔に塗る習慣があり、それを最初の産毛が生えた頃から始めて、決して髭面にならないようにしていた。
sacra etiam Isidis saepe in lintea religiosaque ueste propalam celebrasse.
また、イシスの祭儀を、亜麻布の神聖な衣をまとって、しばしば公然と執り行った。
per quae factum putem, ut mors eius minime congruens uitae maiore miraculo fuerit.
これらのことのために、彼の生涯とは全く調和しないその死が、より大きな驚異となったのだと私は考える。
multi praesentium militum cum plurimo fletu manus ac pedes iacentis exosculati, fortissimum uirum, unicum imperatorem praedicantes, ibidem statim nec procul a rogo uim suae uitae attulerunt;
その場にいた多くの兵士たちは、大粒の涙を流しながら、横たわる彼の両手や両足に熱烈に接吻し、彼を最も勇敢な男、比類なき皇帝と称え、まさにその場で、火葬の薪から遠くないところで自ら命を絶った。
multi et absentium accepto nuntio prae dolore armis inter se ad internecionem concurrerunt.
また、その場にいなかった多くの者たちも、その知らせを受けると悲しみのあまり、互いに殺し合うまで武器を交えた。
denique magna pars hominum incolumem grauissime detestata mortuum laudibus tulit, ut uulgo iactatum sit etiam, Galbam ab eo non tam dominandi quam rei p. ac libertatis restituendae causa interemptum.
最後には、彼が生きていた時には激しく嫌悪していた多くの人々が、その死を称賛したため、オトがガルバを殺害したのは支配権を握るためではなく、むしろ共和政と自由を回復するためであったのだ、と世間でまことしやかに噂されるほどであった。