§1Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris Antoniae filius, a Tiberio patruo adoptatus, quaesturam quinquennio ante quam per leges liceret et post eam consulatum statim gessit, missusque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones uniuersas imperatorem Tiberium pertinacissime recusantis et sibi summam rei p. deferentis incertum pietate an constantia maiore compescuit atque hoste mox deuicto triumphauit.
ガイウス・カエサルの父であり、ドゥルーススと小アントニアの息子であるゲルマニクスは、叔父のティベリウスに養子として迎えられ、法律で許されるより五年前、すなわちクァエストルを務め、その直後にコンスルを歴任した。 そしてドイツの軍隊へと派遣された際、アウグストゥスの崩御が報じられると、新皇帝ティベリウスを頑強に拒絶し自分に国政の最高権力を委ねようとする全レギオンを、敬虔さによるものか、あるいはより大きな毅然たる態度によるものか定かではないが、鎮めてみせ、さらに間もなく敵を打ち破って凱旋式を挙行した。
consul deinde iterum creatus ac prius quam honorem iniret ad componendum Orientis statum expulsus, cum Armeniae regem deuicisset, Cappadociam in prouinciae formam redegisset, annum agens aetatis quartum et tricensimum diuturno morbo Antiochiae obiit, non sine ueneni suspicione.
その後、二度目のコンスルに選出され、その任期に入る前に東方の秩序を安定させるために派遣された。 彼はアルメニアの王を破り、カッパドキアを属州へと改編したが、三十四歳の一年を過ごしている最中、長引く病によりアンティオキアで没した。 これには毒殺の疑いが伴わなかったわけではない。
nam praeter liuores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est, cuius ea natura existimatur, ut tinctum ueneno igne confici nequeat.
というのも、全身に現れた黒あざや、口から流れ出た泡に加えて、火葬された彼の心臓が骨の間から損傷のない状態で発見されたからである。 この心臓は、毒に浸されると火にかけられても滅びないという性質を持つと考えられている。
§2obiit autem, ut opinio fuit, fraude Tiberi, ministerio et opera Cn.
しかし、世の風評によれば、彼の死はティベリウスの陰謀によるものであり、同時代にシリア総督に任命されていたグナエウス・ピソの手口と支援によって実行された。
Pisonis, qui sub idem tempus Syriae praepositus, nec dissimulans offendendum sibi aut patrem aut filium, quasi plane ita necesse esset, etiam aegrum Germanicum grauissimis uerborum ac rerum acerbitatibus nullo adhibito modo adfecit;
ピソは、あたかも全くそうせざるを得ないかのように、自分は父親か息子のどちらかの機嫌を損ねねばならないことを隠そうともせず、病床のゲルマニクスに対しても、いかなる節度もわきまえず、極めて過酷な言葉や行動による苦痛を与え続けた。
propter quae, ut Romam rediit, paene discerptus a populo, a senatu capitis damnatus est.
このため、ピソがローマに帰還した際、民衆から八つ裂きにされかけ、元老院からは死刑の宣告を受けた。
§3omnes Germanico corporis animique uirtutes, et quantas nemini cuiquam, contigisse satis constat: formam et fortitudinem egregiam, ingenium in utroque eloquentiae doctrinaeque genere praecellens, beniuolentiam singularem conciliandaeque hominum gratiae ac promerendi amoris mirum et efficax studium.
ゲルマニクスには、肉体と精神のすべての美徳が、他の誰にも勝るほど豊かに備わっていたことは十分に認められている。 すなわち、傑出した容姿と勇気、雄弁術と学問の双方の分野における卓越した才能、類稀なる親切心、そして人々の好意を獲得しその愛に報いるための驚くべき効果的な熱意である。
formae minus congruebat gracilitas crurum, sed ea quoque paulatim repleta assidua equi uectatione post cibum.
その容姿には脚の細さがやや不釣り合いであったが、それも食後に絶えず乗馬を行うことで、徐々に肉が付いて改善された。
hostem comminus saepe percussit.
彼はしばしば白兵戦で敵を倒した。
orauit causas etiam triumphalis; atque inter cetera studiorum monimenta reliquit et comoedias Graecas.
凱旋将軍となってからも法廷で弁護に立ち、またさまざまな学術的業績の中にはギリシア語の喜劇も残している。
domi forisque ciuilis, libera ac foederata oppida sine lictoribus adibat.
国内外において市民的な態度を崩さず、自由都市や同盟都市へは護衛兵を従えずに赴いた。
sicubi clarorum uirorum sepulcra cognosceret, inferias Manibus dabat.
名高い人々の墓を見つければ、どこであっても死者の霊魂に供物を捧げた。
caesorum clade Variana ueteres ac dispersas reliquias uno tumulo humaturus, colligere sua manu et comportare primus adgressus est.
ウァルスの敗戦で虐殺された兵士たちの、散乱した古い遺骨を一つの墳墓に葬る際、自らの手でこれらを拾い集めて運ぶことを、真っ先に始めたのも彼であった。
obtrectatoribus etiam, qualescumque et quantacumque de causa nanctus esset, lenis adeo et innoxius, ut Pisoni decreta sua rescindenti, clientelas diuexanti non prius suscensere in animum induxerit, quam ueneficiis quoque et deuotionibus impugnari se comperisset;
自分を中傷する者たちに対しても、それがどのような者で、いかなる理由によるものであれ、極めて寛大で無害であったため、自分の決定を取り消し、自らの被保護者たちを悩ませていたピソに対してさえ、自分が毒殺や呪詛によって攻撃されていると知るまでは、心の中で怒りを抱く気になれなかった。
ac ne tunc quidem ultra progressus, quam ut amicitiam ei more maiorum renuntiaret mandaretque domesticis ultionem, si quid sibi accideret.
そしてその時に至ってさえ、古来の慣習に従ってピソとの友好関係を断絶し、もし自分に何かあれば家族に復讐を命じる以上のことは行わなかった。
§4quarum uirtutum fructum uberrimum tulit, sic probatus et dilectus a suis, ut Augustus—omitto enim necessitudines reliquas— diu cunctatus an sibi successorem destinaret, adoptandum Tiberio dederit;
これらの美徳の最も豊かな果実を彼は手にした。 身内から非常に重んじられ愛されたため、アウグストゥスは――他の血縁関係については省くが――自らの後継者を誰にするか長く躊躇した末、ティベリウスに彼を養子とさせたほどであった。
sic uulgo fauorabilis, ut plurimi tradant, quotiens aliquo adueniret uel sicunde discederet, prae turba occurrentium prosequentiumue nonnumquam eum discrimen uitae adisse, e Germania uero post compressam seditionem reuertenti praetorianas cohortes uniuersas prodisse obuiam, quamuis pronuntiatum esset, ut duae tantum modo exirent, populi autem Romani sexum, aetatem, ordinem omnem usque ad uicesimum lapidem effudisse se.
また、一般の民衆からも非常に好意的に受け止められていたため、多くの人々が伝えるところによれば、彼がどこかに到着したり、あるいはどこかから出発したりするたびに、出迎える者や見送る者の群衆によって、時には命の危険に晒されることさえあった。 実際、反乱を鎮圧した後にドイツから帰還した際には、二個コホルスのみが迎えに出るようにとの布告があったにもかかわらず、近衛兵の全コホルスが彼を迎えに出発し、ローマの民衆にいたっては、性別、年齢、階級を問わず、すべてが二十マイルの標石に至るまで溢れ出た。
§5tamen longe maiora et firmiora de eo iudicia in morte ac post mortem extiterunt.
しかしながら、彼に対するはるかに大きく確固たる評価は、その死の際および死後に現れた。
quo defunctus est die, lapidata sunt templa, subuersae deum arae, Lares a quibusdam familiares in publicum abiecti, partus coniugum expositi.
彼が亡くなった日には、神殿に石が投げつけられ、神々の祭壇が覆され、一部の人々によって家政の神々が通りに投げ捨てられ、生まれたばかりの我が子が遺棄された。
quin et barbaros ferunt, quibus intestinum quibusque aduersus nos bellum esset, uelut in domestico communique maerore consensisse ad indutias;
それどころか、内戦状態にあった、あるいは我々(ローマ)と戦争状態にあった蛮族たちでさえ、あたかも家庭内および共通の悲劇であるかのように一致して休戦に合意したと伝えられている。
regulos quosdam barbam posuisse et uxorum capita rasisse ad indicium maximi luctus;
一部の小王たちは、最大の哀悼を示すために髭を剃り、妻たちの頭髪を剃り落とした。
regum etiam regem et exercitatione uenandi et conuictu megistanum abstinuisse, quod apud Parthos iustiti instar est.
諸王の王さえも、狩猟の訓練と重臣たちとの会食を控えたが、これはパルティア人たちの間では法廷閉鎖に等しいものである。