§1Patricia gens Claudia—fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate—orta est ex Regillis oppido Sabinorum.
パトリキのクラウディウス氏族は――というのも、別のプレブス(平民)のクラウディウス氏族もあり、それは権勢においても尊厳においても劣るものではなかったからだが――サビニ人の町レギッリの出身である。
inde Romam recens conditam cum magna clientium manu conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio gentis principe, post reges exactos sexto fere anno;
そこから、ローマが創建されて間もない頃、多くの被護民(クリエンテス)を率いて、ロムルスの共同統治者ティトゥス・タティウスの勧めにより、あるいは、より確かな説によれば、王政追放からほぼ六年目に氏族の長アッタ・クラウディウスの主導によってローマへ移住した。
atque in patricias cooptata agrum insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice accepit.
そしてパトリキに列せられ、さらにアニオ川の向こう側の土地を被護民のために、またカピトリウムの丘の麓に氏族の墓地を公的に与えられた。
deinceps procedente tempore duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ouationes adepta est.
その後、時の経過とともに、この氏族は二十八回の執政官職、五回の独裁官職、七回のケンソル職、六回の凱旋式、二回の小凱旋式を獲得した。
cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter conuictus est.
様々な個人名や家族名(コグノーメン)によって区別されていたが、ルキウスという個人名については、この名を持つ二人の氏族員のうち、一人が強盗、他方が殺人の罪で有罪となった後、一族の合意によって拒絶した。
inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.
また、家族名の中にはネロの名も採用したが、これはサビニ語で「勇敢で活動的な」という意味である。
§2Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam sequius admissa in rem p. extant.
多くのクラウディウス一族による、国家に対する多くの優れた功績と、また多くの不適切な非行が残されている。
sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem iniri dissuasit.
しかし、顕著なものをいくつか挙げるとすれば、アップィウス・カエクスはピュロス王との同盟を、国家にとって有益でないとして、結ばないよう説得した。
Claudius Caudex primus freto classe traiecto Poenos Sicilia expulit.
クラウディウス・カウデクスは、初めて船団で海峡を渡ってカルタゴ人をシキリアから追い払った。
†Tibus Nero aduenientem ex Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalem, prius quam Hannibali fratri coniungeretur, oppressit.
[ティベリウス・]ネロは、スペインから大軍を率いて到来したハスドルバルが、その兄ハンニバルと合流する前に、これを撃破した。
contra Claudius Regillianus, decemuir legibus scribendis, uirginem ingenuam per uim libidinis gratia in seruitutem asserere conatus causa plebi fuit secedendi rursus a patribus.
これに対して、執政官にして法制定十人委員のクラウディウス・レギッリアヌスは、自身の欲望を満たすために自由身分の処女を暴力によって奴隷の身分に引き込もうと企て、平民が再び貴族から離脱する原因を作った。
Claudius †Drusus statua sibi diademata ad Appi Forum posita Italiam per clientelas occupare temptauit.
クラウディウス・[ドゥルスス]は、アッピウス・フォルムに王冠を戴いた自身の像を立て、被護関係を通じてイタリアを支配しようと試みた。
Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis ac per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent, proelium nauale iniit;
クラウディウス・プルケルは、シキリアにおいて、占いの儀式の際に鶏が餌を食べなかったため、宗教に対する軽蔑から、「食べるのを拒むなら飲むが良い」と言わんばかりに、彼らを海に投げ込ませて海戦を開始した。
superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, uelut iterum inludens discrimini publico Glycian uiatorem suum dixit.
そして敗北し、元老院から独裁官を指名するように命じられると、国家の危機を再び愚弄するかのように、自分の先触れ(ウイアトル)であったグリキアスを指名した。
Extant et feminarum exempla diuersa aeque, siquidem gentis eiusdem utraque Claudia fuit, et quae nauem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxit, precata propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret;
女性の例も同様に多様で、同じ氏族から二人のクラウディアが出ている。 一人は、イダ山の神々の母(マグナ・マテル)の神聖な品々を載せた船がテベレ川の浅瀬に乗り上げた際、自分の貞潔が本物であるならば船が自分に従うようにと公に祈り、それを引き船した女性であり、もう一人は、新たな前例をもって、人民の面前で大逆罪の裁判を受けた女性である。
et quae nouo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret.
彼女は、混雑した群衆の中で馬車が遅々として進まないことに激怒し、「自分の兄プルケルが生き返って、もう一度艦隊を失ってくれれば、ローマの混雑も少なくなって良いのに」と公然と望んだためであった。
praeterea notatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob expellendum urbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem se dedit, optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum semper fuisse atque aduersus plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus apud populum mutare uestem aut deprecari sustinuerit;
さらに、極めて特筆すべきこととして、クラウディウス一族はすべて(ただし、キケロをローマから追放するために、平民でしかも年下の男の養子となったプブリウス・クロディウスは唯一の例外であるが)、常にオプティマテス(門閥派)であり、パトリキの尊厳と権勢の唯一の擁護者であり、平民に対しては極めて暴力的で傲慢であったため、人民の前で死刑を求刑された者であっても、誰一人として喪服に着替えたり懇願したりすることをあえてしなかった。
nonnulli in altercatione et iurgio tribunos plebi pulsauerint.
また、議論や口論の最中に平民護民官を殴打した者も数名いた。
etiam uirgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta est, ne uetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset.
さらに、ある処女のウェスタ神殿の巫女は、人民の許可なしに凱旋式を執り行っていた兄の戦車に自らも乗り込み、カピトリウムの丘まで付き添った。 これは、護民官の誰もが禁止や介入を神法上できなくするためであった。
§3Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et quidem utrumque: paternum a Tiberio Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii fuerunt.
この系統からティベリウス・カエサルは血統を引いており、それも父母双方からである。 父方はティベリウス・ネロから、母方はアップィウス・プルケルからであり、この二人はともにアップィウス・カエクスの息子であった。
insertus est et Liuiorum familiae adoptato in eam materno auo.
また、母方の祖父がリウィウス家に養子に入ったことで、リウィウス氏族にも組み込まれた。
quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio equitum honorata; clara et insignibus uiris ac maxime Salinatore Drusisque.
このリウィウス家は、プレブスであったものの、それ自体極めて栄え、八回の執政官職、二回のケンソル職、三回の凱旋式、さらに独裁官職やマギステル・エクィトゥム(騎兵長官)の職を帯びる栄誉に浴し、また著名な人々、特にサリナトルやドゥルススたちによって有名であった。
Salinator uniuersas tribus in censura notauit leuitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent.
サリナトルは、ケンソルの職にあるとき、すべてのトリブス(投票区)に「軽薄」の烙印を押した。 その理由は、彼らが最初の執政官職の後に自分に多額の罰金を科して有罪にしたにもかかわらず、再び自分を執政官にし、ケンソルにしたからであった。
Drusus hostium duce Drauso comminus trucidato sibi posterisque suis cognomen inuenit.
ドゥルススは、敵の将軍ドラウススを一騎打ちで討ち取り、自分と子孫のためにその家族名を得た。
traditur etiam pro praetore ex prouincia Gallia rettulisse aurum Senonibus olim in obsidione Capitolii datum nec, ut fama est, extortum a Camillo.
彼はまた、プロプラエトル(前プラエトル)としてガリア属州から、かつてカピトリウム包囲の際にセノネス族に与えられた(そして、噂とは異なりカミルスによって奪い返されなかった)金(かね)を持ち帰ったと伝えられている。
eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa factio per fraudem interemit.
その玄孫は、グラックス兄弟に対する優れた功績により「元老院の守護者」と呼ばれ、息子を残したが、その息子は同様の紛争の中で様々な策略を企てている最中、敵対する派閥によって謀殺された。