Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 提贝里乌斯传 §1-3

克劳狄乌斯家族的渊源与提贝里乌斯的血统

第 1 段,共 18 段 · 拉丁语

内容简介

叙述了克劳狄乌斯家族的萨宾起源、历史功绩和种种傲慢恶行,并说明了提贝里乌斯·凯撒如何从克劳狄乌斯和利维乌斯这两个显赫家族中双重继承了血统。

§1Patricia gens Claudia—fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate—orta est ex Regillis oppido Sabinorum.
贵族的克劳狄乌斯氏族——因为还有另一个平民的克劳狄乌斯氏族,其权势和尊严均不亚于前者——起源于萨宾人的城镇雷吉里。
inde Romam recens conditam cum magna clientium manu conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio gentis principe, post reges exactos sexto fere anno; atque in patricias cooptata agrum insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice accepit.
从那里,在罗马刚刚建立之时,他们率领一大批被保护民(客卿),在罗姆鲁斯的共同统治者提图斯·塔提乌斯的倡导下,或者(更确凿的说法是)在氏族首领阿塔·克劳狄乌斯的倡导下,约在王政被驱逐后的第六年,迁徙到了罗马;他们被吸纳为贵族,此外还获得了阿尼奥河对岸给被保护民的土地,以及在卡皮托利乌斯山下由国家公给的氏族墓地。
deinceps procedente tempore duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ouationes adepta est.
此后,随着时间的流逝,该氏族共获得了二十八次执政官职、五次独裁官职、七次监察官职、六次凯旋式、两次小凯旋式。
cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter conuictus est.
该氏族虽然以各种不同的个人名和家族名相区别,但经一致同意废弃了“卢基乌斯”这一个人名,因为在拥有此名字的两名氏族成员中,一人被判强盗罪,另一人被判杀人罪。
inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.
此外,在家族名中,他们还采用了“尼禄”,这在萨宾语中意为“勇敢和强健”。
§2Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam sequius admissa in rem p. extant.
许多克劳狄乌斯一族对国家立下的诸多杰出功绩,以及犯下的诸多不当非行,皆有史料留存。
sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem iniri dissuasit.
但为了纪念其中最主要的几件,阿皮乌斯·卡埃库斯曾劝阻与皮洛士王结盟,认为这对国家并无益处。
Claudius Caudex primus freto classe traiecto Poenos Sicilia expulit.
克劳狄乌斯·卡乌德克斯首次率领舰队渡过海峡,将迦太基人赶出了西西里。
†Tibus Nero aduenientem ex Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalem, prius quam Hannibali fratri coniungeretur, oppressit.
[提贝里乌斯·]尼禄在从西班牙率大军而来的哈斯德鲁巴与他的兄弟汉尼拔会合之前,将其击败。
contra Claudius Regillianus, decemuir legibus scribendis, uirginem ingenuam per uim libidinis gratia in seruitutem asserere conatus causa plebi fuit secedendi rursus a patribus.
相反,执政官兼法律制定十人委员克劳狄乌斯·雷吉里亚努斯,企图出于色欲通过暴力将一名自由身份的处女声索为奴隶,这成为了平民再次脱离贵族的起因。
Claudius †Drusus statua sibi diademata ad Appi Forum posita Italiam per clientelas occupare temptauit.
克劳狄乌斯·[德鲁苏斯]在阿皮乌斯广场设立了自己戴有王冠的雕像,并企图通过庇护关系控制意大利。
Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis ac per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent, proelium nauale iniit; superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, uelut iterum inludens discrimini publico Glycian uiatorem suum dixit.
克劳狄乌斯·普尔凯尔在西西里,当占卜时鸡不吃食,他出于对宗教的蔑视将它们投入海中,戏称“既然不愿吃,那就喝吧”,随后便发起了海战;在战败后,当他被元老院命令指定一名独裁官时,他仿佛再次戏弄国家危机一般,指定了他的信使格里基亚斯。
Extant et feminarum exempla diuersa aeque, siquidem gentis eiusdem utraque Claudia fuit, et quae nauem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxit, precata propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; et quae nouo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret.
女性的例子也同样多种多样,因为同一氏族中出了两位克劳狄娅。 一位是当载有伊达山神之母(众神之母)圣物的船只搁浅在台伯河浅滩时,她公开祈祷,若自己的贞洁属实,船只就会跟随她,并以此拉出了船只的女性;另一位则是以新奇的方式在人民面前接受大逆罪审判的女性,因为在拥挤的人群中,由于马车难以通行,她公开企图让她的兄弟普尔凯尔复活并再次丧失舰队,以便让罗马的拥挤程度减少一些。
praeterea notatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob expellendum urbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem se dedit, optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum semper fuisse atque aduersus plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus apud populum mutare uestem aut deprecari sustinuerit; nonnulli in altercatione et iurgio tribunos plebi pulsauerint.
此外,最广为人知的是,所有的克劳狄乌斯成员(唯独普布利乌斯·克洛狄乌斯例外,他为了将西塞罗驱逐出城,将自己过继给一个平民,而且还是年龄比他小的人),始终是贵族的尊严与权势的坚定支持者(门阀派),并且对平民极其残暴和傲慢,以至于即使是在人民面前被控死罪的人,也无一人肯换上丧服或哀求宽恕;有些人甚至在争吵和纠纷中殴打了平民保民官。
etiam uirgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta est, ne uetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset.
此外,一位维斯塔贞女在她的兄弟未经人民允许举行凯旋式时,一同登上了战车,一直陪同到卡皮托利乌斯山,从而使任何保民官在神法上都无法禁止或干涉。
§3Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et quidem utrumque: paternum a Tiberio Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii fuerunt.
提贝里乌斯·凯撒即源自这一谱系,而且是双重源自:父系源自提贝里乌斯·尼禄,母系源自阿皮乌斯·普尔凯尔,这两人都是阿皮乌斯·卡埃库斯的儿子。
insertus est et Liuiorum familiae adoptato in eam materno auo.
他还通过他的外祖父被收养而融入了利维乌斯家族。
quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio equitum honorata; clara et insignibus uiris ac maxime Salinatore Drusisque.
这个家族虽然是平民家族,但其自身也极其繁盛,荣获了八次执政官职、两次监察官职、三次凯旋式,甚至还担任过独裁官和骑兵长官;它也因杰出的人物、特别是萨利纳托尔和德鲁苏斯诸人而闻名。
Salinator uniuersas tribus in censura notauit leuitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent.
萨利纳托尔在担任监察官时,以“轻薄”的名义给所有的投票区打上了烙印,因为这些人在他首次担任执政官后判处他巨额罚款,却又再次选举他为执政官和监察官。
Drusus hostium duce Drauso comminus trucidato sibi posterisque suis cognomen inuenit.
德鲁苏斯在单挑中斩杀了敌方首领德劳苏斯,从而为自己和子孙赢得了这一家族名。
traditur etiam pro praetore ex prouincia Gallia rettulisse aurum Senonibus olim in obsidione Capitolii datum nec, ut fama est, extortum a Camillo.
据传,他还作为前行政官从高卢行省带回了曾经在卡皮托利乌斯山被围困时给予塞诺内斯人的黄金,而并非如传闻所说的那样是被卡米卢斯夺回的。
eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa factio per fraudem interemit.
他的玄孙因对抗格拉古兄弟的杰出功绩而被尊称为“元老院的守护者”,并留下了一个儿子,而这个儿子在类似的冲突中多方谋划时,被敌对派别阴谋杀害。

词汇与语法注释

  1. 1auctore Tito Tatio... Atta Claudio gentis principe — 带有谓语性名词的夺格绝对结构。意为“在提图斯·塔提乌斯的倡导下”和“以阿塔·克劳狄乌斯为家族首领”。其中 "auctore" 和 "principe" 作为夺格名词,对其主语夺格名词(Tito Tatio, Atta Claudio)起谓语性修饰作用。
  2. 2causa plebi fuit secedendi — "secedendi" 是动名词的属格,修饰名词 "causa"(“撤离的原因”)。"plebi" 是与格,作为“对于平民而言”的领有与格或利益与格。
  3. 3quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent — 在由连词 "quod"(因为)引导的从句中,插入了一个表示让步的 "cum" 从句(使用虚拟式过去完成时 "condemnassent")。结构为:“尽管他们在首次执政官任期后判处(萨利纳托尔)巨额罚款(condemnassent),却依然再次选举他为执政官和监察官(fecissent)”。两动词的主语均为各部落(tribus),"se" 为反身代词宾格(指代萨利纳托尔自身)。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 提贝里乌斯传 §1-3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.humanitext-lat2:1-3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。