§101.1Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit et aliquo argumento recenti admonet fragilitatis oblitos;
毎日、毎時間が、私たちがいかに無に等しいかを示し、自らの脆さを忘れている者たちに、何か最近の証拠によってそれを思い起こさせる。
tum aeterna meditatos respicere cogit ad mortem.
そして、永遠のことを計画している者たちに、死へと目を向けさせるのだ。
Quid sibi istud principium velit quaeris? Senecionem Cornelium, equitem Romanum splendidum et officiosum, noveras: ex tenui principio se ipse promoverat et iam illi declivis erat cursus ad cetera.
この導入部が何を意味しているのか、あなたは尋ねるだろうか。 ローマの輝かしい、かつ義務を重んじる騎士であったコルネリウス・セネキオを、あなたは知っていた。 彼はささやかな始まりから自らを高め、すでに他のすべての事柄へと、その道のりは下り坂に入っていた。
§101.2Facilius enim crescit dignitas quam incipit.
というのも、地位というものは始めることよりも、高めることの方が容易だからである。
Pecunia quoque circa paupertatem plurimum morae habet, dum ex illa erepat haeret.
富もまた、貧困の周りでは最も停滞するものであり、そこから這い出そうともがいている間は足踏みする。
Iam Senecio divitiis imminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum vel altera locupletem facere potuisset.
すでにセネキオは富に手を届かせようとしていた。 そこへ彼を導いていたのは、最も効果的な二つのこと、すなわち獲得する知識と維持する知識であり、そのどちらか一方だけでも人を富ませることができたはずだった。
§101.3Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem.
極めて質素で、身体と同じくらいに遺産の管理にも入念であったこの男は、いつものように朝、私に会った後、そして絶望のうちに横たわる重病の友人の枕元に、一日中夜まで付き添った後、陽気に夕食を摂ったが、急性の病、すなわち喉頭炎に襲われ、狭まった喉で圧迫された息を、かろうじて光まで繋ぎ止めた。
Intra paucissimas ergo horas, quam omnibus erat sani ac valentis officiis functus, decessit.
それゆえ、健康で壮健な人のすべての義務を果たしてから、わずか数時間のうちに、彼は亡くなったのである。
§101.4Ille, qui et mari et terra pecuniam agitabat, qui ad publica quoque nullum relinquens inexpertum genus quaestus accesserat, in ipso actu bene cedentium rerum, in ipso procurrentis pecuniae impetu raptus est.
海でも陸でも資金を動かし、公的な事業にも参入して、試みない利益追求の手段を一つも残さなかった彼が、万事がうまく運んでいるそのまさに最中に、資金が流れ込んでいるそのまさに勢いの中で、奪い去られたのである。
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites.
「メリボエウスよ、さあ梨の木を接ぎ木し、葡萄の木を順に植えるがよい。
Quam stultum est aetatem disponere ne crastini quidem dominum! O quanta dementia est spes longas inchoantium: emam aedificabo, credam exigam, honores geram, tum deinde lassam et plenam senectutem in otium referam.
」明日さえ思い通りにできないのに、生涯の計画を立てるとは、なんと愚かなことか。 おお、遠大な希望を抱き始める者たちの狂気はどれほど大きいことか。 「私は買い、建て、貸し、回収し、官職を務め、その後に、疲れ果て満ち足りた老後を余生へと引き込もう」などとは。
§101.5Omnia, mihi crede, etiam felicibus dubia sunt.
私を信じてほしい。 万事は幸運な人々にとってさえ不確実である。
Nihil sibi quisquam de futuro debet promittere.
誰も未来について自らに約束すべきではない。
Id quoque, quod tenetur, per manus exit et ipsam, quam premimus, horam casus incidit, volvitur tempus rata quidem lege, sed per obscurum;
手に握られているものさえ手元からこぼれ落ち、まさに私たちが握りしめているその時間を、偶然の出来事が切り裂く。 時間は確かに定められた法則に従って流れるが、暗闇の中を進む。
quid autem ad me, an naturae certum sit quod mihi incertum est?
しかし、私にとって不確実なことが、自然にとって確実であるかどうかが、私にとって何になろうか。
§101.6Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
私たちは長い航海を企て、異国の海岸を巡り歩いた末の祖国への遅い帰還を、あるいは軍務と陣営の労苦に対する遅い報酬を、あるいは総督の職務や、職務を通じての職務の昇進を思い描く。 しかしその間にも、死は傍らにある。 死は他人のものとしてしか考えられないため、私たちのうちには常に死すべき定めの例が突きつけられるが、私たちが驚いている間しか心に留まることはない。
§101.7Quid autem stultius quam mirari id ullo die factum, quod omni potest fieri? Stat quidem terminus nobis, ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed nemo scit nostrum, quam prope versetur terminum.
しかし、毎日起こり得ることが、どの日であれ起こったからといって、驚くことほど愚かなことがあろうか。 運命の冷酷な必然性が定めた場所に、私たちの限界は確かに立っているが、私たちの誰も、自分がその限界のどれほど近くを歩き回っているかを知らない。
Sic itaque formemus animum, tamquam ad extrema ventum sit.
それゆえ、私たちはあたかも最後の瞬間に達したかのように、精神を整えようではないか。
Nihil differamus.
何一つ先延ばしにしてはならない。
Cotidie cum vita paria faciamus.
毎日、人生と勘定を合わせよう。
§101.8Maximum vitae vitium est, quod inperfecta semper est, quod aliquid ex illa differtur.
人生の最大の欠陥は、それが常に未完成であり、その一部が先延ばしにされることである。
Qui cotidie vitae suae summam manum inposuit, non indiget tempore.
毎日自らの人生に仕上げの絵筆を加えた者は、時間を必要としない。
Ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum.
しかし、この不足から、恐れと、未来への精神を蝕む渇望が生まれる。
Nihil est miserius dubitatione venientium quorsus evadant;
来るべき事柄がどこに行き着くのかという疑念ほど、惨めなものはない。
quantum sit illud quod restat aut quale, sollicita mens inexplicabili formidine agitatur.
残されたものがどれほどあるのか、あるいはどのようなものであるのか、不安な精神は割り切れない恐怖に揺さぶられるのである。