§9.4.1de compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem (cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata), nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriae tradidissent. §9.4.2itaque accedam ut plerisque Ciceroni atque ut iis ero, quae indubitata sunt, brevior, ut quibusdam paulum fortasse dissentiam. nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam. §9.4.3neque ignoro quosdam esse, qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. qui si id demum naturale esse dicunt, quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota haec ars orandi subvertitur. §9.4.4neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prooemiis praeparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt. ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt; quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit. §9.4.5quae porro ars statim fuit? quid non cultu mitescit? cur vites coercemus manu? cur eas fodimus? rubos arvis excidimus, terra et hos generat; mansuefacimus animalia, indomita nascuntur. verum id est maxime naturale, quod fieri natura optime patitur. §9.4.6fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene collocatum? neque, si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut Sotadeorum et Galliamborum et quorundam ut oratione simili paene licentia lascivientium, compositionis est iudicandum. §9.4.7ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio. cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando res nec ulla sine arte satis valeat et comitetur semper artem decor? §9.4.8an non eam, quae missa optime est, hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu dirigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? iam ut certamine armorum atque ut omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur, cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint? §9.4.9quare mihi compositione velut amentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae videntur. ideoque eruditissimo cuique persuasum est, valere eam plurimum non ad delectationem modo sed ad motum quoque animorum, §9.4.10primum quia nihil intrare potest ut adfectus, quod ut aure velut quodam vestibulo statim offendit; deinde quod natura ducimur ad modos. neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum soni, quanquam verba non exprimunt, ut alios tamen atque alios motus ducerent auditorem. §9.4.11in certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent, cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est; nec idem signorum concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui carmen. §9.4.12Pythagoreis certe moris fuit, et cum evigilassent, animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent, ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid fuisset turbidiorum cogitationum, componerent.
配置については、マルクス・トゥッリウスの後に、私としては実に書く勇気を持てなかったであろう(彼の著作の中で、これ以上に推敲された部分があるかどうか私は知らない)。もし、彼と同時代の人々が、彼自身に宛てた書簡においてさえ、その配置の仕方を非難する勇気を持たず、また彼の後にも多くの人々が同じ事柄に関する多くのことを記録に残していなかったならば。したがって、私は多くの点でキケロに同意し、疑いのない事柄についてはより簡潔に述べるつもりであるが、いくつかの点ではおそらくわずかに異論を唱えることもあるだろう。なぜなら、私が自分の判断を示したとしても、読者には彼ら自身の判断を委ねるつもりだからである。また、配置に対する一切の配慮を排除し、あの粗野な語り口が、偶然に流れ出たままの姿で、ある時はより自然であり、またある時はより力強いと主張する人々があることも、私は知っている。もし彼らが、自然から最初に生じたもの、そして耕作される前の状態のものだけを「自然なもの」と呼ぶのであれば、この弁論の技術全体が覆されてしまう。なぜなら、最初の人間たちはこのような規則や入念さをもって話したわけではなく、序論によって準備すること、叙述によって教えること、論証によって証明すること、感情によって動かすことを知らなかったからである。したがって、彼らは配置だけでなく、これらすべてを欠いていた。もしこれらより優れたものを作ることが許されなかったならば、家のために小屋を、衣服のために獣皮の覆いを、都市のために山や森を捨てることさえ、なされるべきではなかった。さらに、最初から存在した技術などあろうか。耕作によって穏やかにならないものがあろうか。なぜ私たちは葡萄の木を手で剪定するのか。なぜそれらを掘り起こすのか。私たちは畑から茨を切り払うが、地はこれらをも生み出すのである。私たちは動物を飼い慣らすが、それらは野生のまま生まれてくる。しかし、自然が最もよく受け入れる状態こそが、最も自然なことなのである。実際、配置されていないものが、緊密に結びつき、よく配置されたものよりも、どうして力強くあり得ようか。また、もし短い音歩が事物の力を奪うとしても(ソタデス風の詩やガリアンボス風の詩、あるいは散文においてほぼ同様の放縦さで戯れる一部の人々のように)、それが配置の過失であると判断されてはならない。しかし、川の流れが、何の障害もなく傾斜した河床を進むときの方が、立ち塞がる岩の間で水が砕け、抗っているときよりもはるかに激しいように、結びついて全力をあげて流れる弁論は、粗野で途切れがちな弁論よりも、それだけ優れているのである。では、なぜ彼らは、美しさそのものによって力が損なわれると考えるのだろうか。いかなる事物も技術なしには十分に力を発揮できず、技術には常に優美さが伴うというのに。最もよく投げられた槍が、最も美しく回転しながら飛んでいくのを、私たちは目にするではないか。また、弓で矢を狙う者たちにおいて、手が確実であればあるほど、その姿勢自体がより美しいのではないか。さらに、武器の格闘やあらゆる体育場において、巧みな動きや確実な足運びを伴わずに、十分に正しく防御され、また攻撃されるものがあるだろうか。それゆえ、私には、思想が配置によって、あたかも革紐や弓弦によって引き絞られ、勢いを与えられるかのように思われる。それゆえ、最も学識のある人々はみな、配置が単に喜びを与えるためだけでなく、心の感動のためにも極めて大きな力を持つと確信しているのである。第一に、耳といういわば前庭において直ちに不快感を与えるものは、感情として入り込むことができないからであり、第二に、私たちは本性によってリズムへと導かれるからである。そうでなければ、あの楽器の音さえも、言葉を表してはいないにもかかわらず、聴き手を様々な異なる感動へと導くということが、どうして起こり得ようか。神聖な競技において、彼らは同じ方法で心を高揚させたり弛緩させたりはせず、戦歌を奏すべき時と、膝を屈して哀願すべき時とで、同じリズムを用いない。また、軍勢が戦闘へと前進するときの信号ラッパの合奏と、退却のための曲とは同じではない。ピュタゴラス学派の人々には確かに次のような習慣があった。すなわち、目覚めたときには、行動するためにより活気立つように、リラ(竪琴)の音で心を奮い立たせ、眠りにつこうとするときには、まず同じ楽器で心を和らげ、もし何かいくらか混乱した考えがあったなら、それを静めるようにしたのである。