§8.30.1in Samnium incertis itum auspiciis est;
サムニウムへは、不確かな鳥卜のもとで進軍が行われた。
cuius rei vitium non in belli eventum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum vertit.
この鳥卜の不備は、首尾よく運んだ戦争の結末にではなく、指揮官たちの狂気と怒りへと向けられることになった。
§8.30.2namque Papirius dictator a pullario monitus cum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiavit, ut sese loco teneret neu absente se cum hoste manum consereret.
なぜなら、独裁官パピリウスは、鶏飼いから警告を受けて鳥卜をやり直すためにローマへ出発する際、騎兵長官に対し、自分の持ち場を維持し、自分が不在の間は敵と交戦しないようにと厳命したからである。
§8.30.3Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores conperisset perinde omnia soluta apud hostes esse, ac si nemo Romanus in Samnio esset, §8.30.4seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium — ita vocant locum — acie cum Samnitibus conflixit.
クイントゥス・ファビウスは、独裁官の出発後、偵察兵を通じて、敵の間ではあたかもサムニウムにローマ人が一人もいないかのように、すべてが緩みきっていることを知ると、すべての権限が独裁官に委ねられているかのように見えることに憤慨して燃え上がった血気盛んな若者ゆえか、あるいは軍功を立てる好機に誘惑されたためか、軍勢を整え準備を整えてインブリニウム(その地はそう呼ばれている)へと出発し、サムニウム人と戦列を整えて交戦した。
ea fortuna pugnae fuit, §8.30.5ut nihil relictum sit, quo, si adfuisset dictator, res melius geri potuerit;
戦闘の運命は以下のようなものであった、すなわち、もし独裁官がそこにいたとしても、それによって事態がより良く行われ得たであろうような手段は、何一つ残されていなかった。
non dux militi, non miles duci defuit;
将軍が兵士に応えないことも、兵士が将軍に応えないこともなかった。
§8.30.6eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis atque ita concitatos calcaribus permisit, ut sustinere eos nulla vis posset;
騎兵たちもまた、軍事護民官L. コミニウスの主導によって(彼は何度か突撃を試みたものの敵の戦列を突破できずにいたのだが)、馬から轡を外し、拍車で激しく駆り立てて放ったため、いかなる力も彼らを阻止することはできなかった。
per arma, per viros late stragem dedere;
彼らは武器を、また人々をなぎ倒し、広く大虐殺をもたらした。
§8.30.7secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus intulit signa.
騎兵の突撃に続いた歩兵は、混乱した敵に軍旗を進めて攻めかかった。
viginti milia hostium caesa eo die traduntur.
その日、2万の敵が殺されたと伝えられている。
auctores habeo bis cum hoste signa conlata dictatore absente, bis rem egregie gestam; apud antiquissimos scriptores una haec pugna invenitur;
独裁官の不在中に敵と2回にわたって軍旗を交え、2回とも見事に勝利を収めたとする複数の著者があるが、最も古い著述家たちにおいては、この1回の戦闘のみが見出される。
in quibusdam annalibus tota res praetermissa, est.
いくつかの年代記においては、この出来事全体が省略されている。
magister equitum, §8.30.8ut ex tanta caede, multis potitus spoliis congesta in ingentem acervum hostilia arma subdito igne concremavit, seu votum id deorum cuipiam fuit, §8.30.9seu credere libet Fabio auctori eo facturn, ne suae gloriae fructum dictator caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho ferret. §8.30.10litterae quoque de re prospere gesta ad senatum, non ad dictatorem missae argumentum fuere minime cum eo communicantis laudes.
騎兵長官は、この大虐殺ののち、多くの戦利品を手に入れると、それが神々の誰かへの誓願であったためか、あるいは、独裁官が自分の栄光の果実を奪い、そこに自分の名前を記したり、凱旋式で戦利品を運んだりしないようにするためにそれがなされたのだと、歴史家ファビウスの記述を信じることを好むならその理由によるのか、また、成功した軍事行動に関する書簡が、独裁官にではなく元老院に送られたことも、彼が独裁官と名誉を分かち合うつもりが全くないことの証拠となった。
ita certe dictator id factum accepit, ut laetis aliis victoria parta prae se ferret iram tristitiamque.
確かに独裁官はその行いを受け止め、他の人々が勝ち得た勝利を喜ぶ中で、怒りと悲しみをあらわにするほどであった。
misso itaque repente senatu se ex curia proripuit,
それゆえ、元老院を急遽散会させると、議事堂から飛び出して行った。
§8.30.11tum vero non Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi inpune spretum imperium fuisset.
その時、まさに「もし彼にとって命令を無視したことが罰せられずに済むならば、騎兵長官によって打ち破られ、覆されたのは、サムニウム人の軍団以上に、独裁官の尊厳と軍事規律なのだ」と繰り返し公言しながら。
§8.30.12itaque plenus minarum iraeque profectus in castra cum maximis itineribus isset, non tamen praevenire famamaduentus sui potuit;
こうして、脅しと怒りに満ちて陣営へと出発し、強行軍で進んだものの、自分の到着の噂を追い越すことはできなかった。
§8.30.13praecurrerant enim ab urbe, qui nuntiarent dictatorem avidum poenae venire, alternis paene verbis T. Manli factum laudantem.
なぜなら、ローマ市から先回りして、独裁官が処罰を渇望してやって来ると告げる者がいたからである。 彼はほぼ一言おきに、T. マンリウスの行為を称賛していた。