§8.28.1eo anno plebei Romanae velut aliud initium libertatis factum est, quod necti desierunt;
その年、ローマの平民にとって、自由のいわばもう一つの始まりが生じた。 彼らが債務によって縛られることがなくなったからである。
mutatum autem ius ob unius faeneratoris simul libidinem simul crudelitatem insignem.
しかし法は、一人の高利貸しの、情欲と同時に顕著な残虐さのゆえに変更された。
§8.28.2L. Papirius is fuit, cui cum se C. Publilius ob aes alienum paternum nexum dedisset, quae aetas formaque misericordiam elicere poterant, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt.
その者はL. パピリウスであった。 彼に対して、C. プブリリウスが父の負債のために自らを債務奴隷として引き渡したが、若者の年齢と美貌は、本来なら同情を誘い得たはずのものであるのに、彼の情欲と侮辱の心を燃え立たせた。
§8.28.3florem aetatis eius fructum adventicium crediti ratus, primo perlicere adulescentem sermone incesto est conatus;
彼は若者の若さの盛りを、貸付金に対する思いがけない利得とみなし、最初は淫らな言葉で若者を誘惑しようと試みた。
dein, postquam aspernabantur flagitium aures, minis territare atque identidem admonere fortunae;
その後、若者の耳が不名誉な行いを拒絶すると、脅しによって脅迫し、繰り返しその境遇を思い出させた。
§8.28.4postremo, cum ingenuitatis magis quam praesentis condicionis memorem videret, nudari iubet verberaque adferri.
最後に、若者が現在の境遇よりも自由人の生まれをより気にかけているのを見て、彼は若者を裸にし、鞭打つように命じた。
§8.28.5quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens faeneratoris, §8.28.6ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
これらの鞭打ちによって引き裂かれた若者が、高利貸しの情欲と残虐さを訴えながら公の場へと飛び出すと、莫大な群衆が、若さへの同情と不当な侵害への憤りによって、また自分たちの境遇や自分たちの子女への配慮から激昂し、広場へと、そしてそこから列をなして元老院議事堂へと駆けつけた。
et, §8.28.7cum consules tumultu repentino coacti senatum vocarent, introeuntibus in curiam patribus laceratum iuvenis tergum, procumbentes ad singulorum pedes, ostentabant.
そして、突発的な騒乱に強制された執政官たちが元老院を招集すると、議事堂に入っていく元老たちの足元にひれ伏しながら、彼らは若者の引き裂かれた背中を示した。
§8.28.8victum eo die ob inpotentem iniuriam unius ingens vinculum fidei;
この日、一人の抑えのきかない不当な侵害のために、信義という巨大な絆が打ち破られた。
iussique consules ferre ad populum, ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret, in compedibus aut in nervo teneretur; pecuniae creditae bona debitoris, §8.28.9non corpus obnoxium esset.
そして、罪を犯した者が刑罰を償うまでの間を除いては、何人も足枷や首枷で拘束されることのないよう、また、貸し付けられた金銭に対しては、債務者の財産が担保となるべきであり、身体が服するべきではない、と民衆に提案することが執政官たちに命じられた。
ita nexi soluti, cautumque in posterum, ne necterentur.
こうして債務奴隷たちは解放され、将来的に彼らが拘束されないよう処置がとられた。