§7.42.1praeter haec invenio apud quosdam L. Genucium tribunum plebis tulisse ad plebem, ne faenerare liceret;
これらに加えて、特定の著者たちの記述において、平民護民官ルキウス・ゲヌキウスが、金利を貪ることを禁じる法案を平民会に提出した、と私は見出している。
§7.42.2item aliis plebi scitis cautum, ne quis eundem magistratum intra decem annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique liceret consules ambos plebeios creari.
また、別の平民会決議によって、10年以内には誰も同一の政務官職に就いてはならないこと、また1年に2つの政務官職を兼任してはならないこと、そして、執政官の両方が平民から選出されることが認められるべきことが規定された。
quae si omnia concessa sunt plebi, apparet haud parvas vires defectionem habuisse.
もしこれらすべてが平民に譲歩されたのだとすれば、この反乱が少なからぬ力を有していたことは明白である。
§7.42.3aliis annalibus proditum est neque dictatorem Valerium dictum, sed per consules omnem rem actam, neque antequam Romam veniretur, sed Romae eam multitudinem coniuratorum ad arma consternatam esse
別の年代記には、独裁官ヴァレリウスが指名されたのではなく執政官たちによってすべての件が処理されたこと、またローマに来る前ではなくローマにおいてその謀議者たちの群衆が武器を取るよう扇動されたことが伝えられている。
§7.42.4nec in T. Quincti villam, sed in aedis C. Manli nocte impetum factum eumque a coniuratis conprehensum, ut dux fieret; §7.42.5inde ad quartum lapidem profectos loco munito consedisse, nec ab ducibus mentionem concordiae ortam, sed repente, cum in aciem armati exercitus processissent, §7.42.6salutationem factam, et permixtos dextras iungere ac conplecti inter se lacrimantes milites coepisse coactosque consules, cum viderent aversos a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de concordia reconcilianda.
また、ティトゥス・クィンクティウスの別荘にではなく、ガイウス・マンリウスの邸宅に夜間襲撃が加えられ、彼が指導者となるよう謀議者たちによって拉致されたこと、そこから第4マイル石の地点まで進んで防備を固めた場所に陣を敷いたこと、和解の提案は指導者たちから出たのではなく、突如として、武装した両軍が戦列を組んで進み出たときに、挨拶が交わされ、兵士たちが混じり合って涙を流しながら互いに右手を握り合い抱擁し始め、兵士たちの心が戦闘から背けられているのを見た執政官たちが、余儀なくされて和解の回復について元老院に報告したこと[が伝えられている]。
§7.42.7adeo nihil praeterquam seditionem fuisse eamque conpositam inter antiquos rerum auctores constat.
[この事件について]古代の歴史家たちの間で一致して認められているのは、それが反乱にすぎず、それが和解に至ったということだけである。
et huius fama seditionis
そして、この反乱の噂と、サムニウム人との間に開始された重大な戦争とは、いくつかの民をローマの同盟から離反させた。
§7.42.8et susceptum cum Samnitibus grave bellum aliquot populos ab Romana societate avertit, et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Privernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.
そして、すでに久しく不実であったラティウム人の同盟関係に加えて、プリウェルヌム人たちまでもが、ローマの隣接する植民市であるノルバとセティアを、不意の襲撃によって略奪した。