§7.42.1praeter haec invenio apud quosdam L. Genucium tribunum plebis tulisse ad plebem, ne faenerare liceret; §7.42.2item aliis plebi scitis cautum, ne quis eundem magistratum intra decem annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique liceret consules ambos plebeios creari.
除这些之外,我在某些史家的记载中发现,平民保民官卢基乌斯·格努基乌斯向平民会议提交了法案,规定高利放贷为非法;同样,通过其他平民会议决议也做出了规定:任何人不得在十年内担任同一官职,也不得在一年内兼任两个官职,且确实允许两位执政官皆由平民选举产生。
quae si omnia concessa sunt plebi, apparet haud parvas vires defectionem habuisse.
如果这一切都被让步给平民,显然这次叛乱拥有不小的力量。
§7.42.3aliis annalibus proditum est neque dictatorem Valerium dictum, sed per consules omnem rem actam, neque antequam Romam veniretur, sed Romae eam multitudinem coniuratorum ad arma consternatam esse §7.42.4nec in T. Quincti villam, sed in aedis C. Manli nocte impetum factum eumque a coniuratis conprehensum, ut dux fieret; §7.42.5inde ad quartum lapidem profectos loco munito consedisse, nec ab ducibus mentionem concordiae ortam, sed repente, cum in aciem armati exercitus processissent, §7.42.6salutationem factam, et permixtos dextras iungere ac conplecti inter se lacrimantes milites coepisse coactosque consules, cum viderent aversos a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de concordia reconcilianda.
在其他编年史中则记载,既没有任命瓦莱里乌斯为独裁官,而是由执政官们处理了所有事务,那群阴谋者也不是在来到罗马之前,而是在罗马本城被行动起来武装暴动的;且在夜间遭受袭击的不是提图斯·昆克蒂乌斯的别墅,而是盖乌斯·曼利乌斯的住宅,他被阴谋者们劫持,以迫使其成为首领;他们从那里出发,在第四里程碑处一处设防的地方驻扎下来,并且和解的话题并非由将领们提起,而是突然之间,当全副武装的两军列阵前进时,彼此致意,士兵们开始混杂在一起,流着泪互相握手和拥抱;执政官们见士兵们无意战斗,被迫就重建和睦之事向元老院作了汇报。
§7.42.7adeo nihil praeterquam seditionem fuisse eamque conpositam inter antiquos rerum auctores constat.
事实上,在古代历史撰写者中一致公认的是,这只不过是一场兵变,且兵变已得到平息。
et huius fama seditionis §7.42.8et susceptum cum Samnitibus grave bellum aliquot populos ab Romana societate avertit, et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Privernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.
而关于这场兵变的传闻,以及同萨姆奈特人展开的严峻战争,使一些民族脱离了与罗马的结盟;除了长期以来已经不可靠的拉丁同盟之外,普里韦尔努姆人甚至通过突然袭击,蹂躏了罗马的邻近殖民地诺尔巴和塞提亚。