§6.11.1insequenti anno A. Manlio, P. Cornelio, T. et L. Quinctiis Capitolinis, L. Papirio Cursore iterum, C. Sergio iterum tribunis consulari potestate grave bellum foris, gravior domi seditio exorta:
翌年、A.マンリウス、P.コルネリウス、T.およびL.クィンクティウス・カピトリヌス、二度目のL.パピリウス・クルソル、二度目のC.セルギウスが執政官権限の軍事護民官である年に、国外では重大な戦争が、国内ではさらに重大な内紛が発生した。
§6.11.2bellum ab Volscis adiuncta Latinorum atque Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, a patriciae gentis viro et inclitae famae, M. Manlio Capitolino.
戦争は、ラティウム人とヘルニキ人の離反が加わったヴォルスキ人によるものであり、内紛は、最も予期され得なかったところ、すなわちパトリキ階級の出身で名声高き人物、M.マンリウス・カピトリヌスによるものであった。
§6.11.3qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni invideret, eximio simul honoribus atque virtutibus, M. Furio, aegre ferebat solum eum in magistratibus, solum apud exercitus esse:
彼はその気位の高さから、他の指導者たちを軽蔑し、官職と徳の双方で際立っていたただ一人、M.フリウスを妬んでいたので、彼だけが官職にあり、彼だけが軍を率いているのを不満に思っていた。
§6.11.4tantum iam eminere, ut iisdem auspiciis creatos non pro collegis sed pro ministris habeat, cum interim, si quis vere aestimare velit, a M. Furio recuperari patria ex obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx servata esset,
彼がすでにあまりにも傑出しており、同じ鳥占いのもとで選出された同僚たちを同僚としてではなく手下のように扱っていること、その一方で、もし誰かが正しく評価しようとするなら、あらかじめ自分によってカピトリウムと砦が守られていなかったならば、M.フリウスによって祖国が敵の包囲から奪還されることはあり得なかったはずであることを。
§6.11.5et ille inter aurum accipiendum et in spem pacis solutis animis Gallos adgressus sit, ipse armatos capientesque arcem depulerit, illius gloriae pars virilis apud omnes milites sit, qui simul vicerint, suae victoriae neminem omnium mortalium socium esse constet.
また、彼が金を受け取っている最中に、また平和の希望によって気が緩んでいるガリア人に襲いかかったのに対し、自分自身は武器を手に取り、砦を占領しようとしていたガリア人たちを撃退したこと、彼(フリウス)の栄光の大部分は、ともに勝利したすべての兵士たちのものであるのに対し、自分(マンリウス)の勝利には全人類の誰も仲間ではないことが明らかであること。
His opinionibus inflato animo, §6.11.6ad hoc vitio quoque ingenii vehemens et inpotens, postquam inter patres non, §6.11.7quantum aecum censebat, excellere suas opes animadvertit, primus omnium ex patribus popularis factus cum plebeis magistratibus consilia communicare, criminando patres, alliciendo ad se plebem iam aura, non consilio ferri famaeque magnae malle quam bonae esse.
これらの考えによって心を膨らませ、その上、生まれつきの欠点によっても激情型で自制心がなかったが、自らの影響力が、元老院議員たちの間で、自分が公正とみなすほどには傑出していないと気づいた後、パトリキの中で真っ先にポラリスとなり、元老院議員たちを中傷し、民衆を自らに引きつけることによって、平民の政務官たちと計画を共有し始め、もはや人気という微風によって流され、理性によらずに動き、良い名声よりも大きな名声の主であることを望んだ。
§6.11.8et non contentus agrariis legibus, quae materia semper tribunis plebi seditionum fuisset, fidem moliri coepit: acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur, sed nervo ac vinculis corpus liberum territent.
そして、常に平民護民官たちにとって内紛の材料であった農地法だけでは満足せず、信用(債務関係)の破壊を企て始めた。 というのも、借金の刺激はより激しく、貧困や不名誉を脅かすだけでなく、自由な体を身体拘束や鎖で脅かすからである。
§6.11.9et erat aeris alieni magna vis re damnosissima etiam divitibus, aedificando, contracta.
実際、家屋の再建という、富裕層にとっても非常に損失の多い事柄によって生じた、多額の負債が存在していた。
bellum itaque Volscum, grave per se, oneratum Latinorum atque Hernicorum defectione, in speciem causae iactatum, ut maior potestas quaereretur;
したがって、それ自体で重大であり、ラティウム人とヘルニキ人の離反によってさらに重荷となったヴォルスキ戦争は、より大きな権力を求めるための名分として提示された。
§6.11.10sed nova consilia Manli magis conpulere senatum ad dictatorem creandum.
しかし、マンリウスの新たな企てこそが、元老院を独裁官の任命へとより強く駆り立てた。
creatus A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T. Quinctium Capitolinum.
選出されたA.コルネリウス・コッススは、T.クィンクティウス・カピトリヌスを騎兵長官に指名した。