§5.9.1primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non expectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kal. §5.9.2Octobribus magistratum occiperent.
元老院の有力者たちは、これほど屈辱的な敗北を被ったのが将軍たちの過失によるものか、それとも不幸によるものかはいずれにせよ、民会の正規の時期を待つべきではなく、直ちに新しい軍事護民官を選出して、10月1日に職務に就かせるべきであると決議した。
in quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere;
この意見に対して、議員たちが歩み寄って賛成したとき、他の軍事護民官たちは何ら異議を唱えなかった。
§5.9.3at enim vero Sergius Verginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembris, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse.
しかしながら、実にセルギウスとウェルギニウスは――元老院がその年の彼らの政務官職に対して不満を抱いていることは明らかであったのだが――、最初は屈辱を免れようと哀願し、次には元老院決議に対して拒否権を行使し、政務官が就任するための慣例の日である12月13日より前には、自分たちが官職を辞することはないと言い張った。
§5.9.4inter haec tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus civitatis inviti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in vincla eos duci iussuros esse.
これらの最中に、平民護民官たちは、人々の協調と国家の順境にあっては不本意ながらも沈黙を守ってきたのであるが、突如として猛り立ち、軍事護民官たちに対し、もし彼らが元老院の権威に従わないならば、自分たちは彼らを投獄するよう命じるつもりであると脅した。
§5.9.5tum C. Servilius Ahala tribunus militum: “quod ad vos attinet, tribuni plebis, minasque vestras, ne ego libenter experirer, quam non plus in iis iuris quam in vobis animi esset;
そのとき、軍事護民官ガイウス・セルウィリウス・アハラが言った。 「平民護民官諸君、君たちに関すること、そして君たちの脅しについて言えば、私は喜んで、君たちの脅しにどれほど権利がなく、君たち自身にどれほど勇気がないかを試してみたかったところだ。
sed nefas est tendere adversus auctoritatem senatus.
だが、元老院の権威に抗うのは不義である。
§5.9.6proinde et vos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere, et collegae aut facient, quod censet senatus, aut, si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam, qui eos abire magistratu cogat. ”
それゆえ、君たちも私たちの争いの間に不当な介入の機会を求めるのをやめ給え。 そして、同僚たちは元老院が勧告することを実行するか、さもなくば、もし彼らがより執拗に抗い続けるなら、私は直ちに独裁官を指名し、彼らに政務官を辞職させるように強制するであろう。
§5.9.7cum omnium adsensu conprobata oratio esset gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis inventam esse aliam vim maiorem ad coercendos magistratus, §5.9.8victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere, qui kal. Octobribus magistratum occiperent, seque ante eam diem magistratu abdicavere.
」全員の賛同によってこの演説が承認され、元老たちが、護民官の権限という恐ろしい脅しなしに、政務官たちを制御するための、より強力な別の力が発見されたことを喜んだとき、彼らは全員の合意に屈して、10月1日に職務に就く軍事護民官を選出するための民会を開催し、その日より前に自ら政務官を辞任した。