§45.31.1Macedoniae formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset, Aetoli deinde citati.
マケドニアの制度が告げられ、彼らに法律をも与えるつもりであることを示した後、その次にアイトリア人たちが召喚された。
in qua cognitione magis utra pars Romanis, utra regi favisset quaesitum est, quam utra fecisset iniuriam aut accepisset;
その審理においては、どちらの派が不当な行為を行ったか、あるいは受けたかということよりも、どちらがローマ人に、どちらが王に味方したかがより問われた。
§45.31.2noxa liberati interfectores;
殺害者たちは罪を免除された。
exilium pulsis aeque ratum fuit ac mors interfectis;
追放された者たちに対する追放は、殺された者たちに対する死と同様に有効とされた。
A. Baebius unus est damnatus, quod milites Romanos praebuisset ad ministerium caedis.
アウルス・バエビウス一人が、虐殺の実行のためにローマの兵士を提供したという理由で有罪を宣告された。
§45.31.3hic eventus Aetolorum causae in omnibus Graeciae gentibus populisque eorum, qui partis Romanorum fuerant, inflavit ad intolerabilem superbiam animos et obnoxios pedibus eorum subiecit, quos aliqua parte suspicio favoris in regem contigerat.
アイトリア人の裁判におけるこの結末は、ギリシアのすべての部族や民衆において、ローマ派に属していた者たちの心を耐え難い傲慢さへと膨らませ、王への支持の疑いが何らかの形でかかっていた者たちを、従属者として彼らの足下にひれ伏させた。
§45.31.4tria genera principum in civitatibus erant, duo, quae adulando aut Romanorum imperium aut amicitiam regum sibi privatim opes oppressis faciebant civitatibus;
諸国家には3つの種類の指導者層があった。 2つのグループは、おもねることによってローマの支配かあるいは王たちの友好を利用し、国家を抑圧することで自らの私的な富を築いていた。
media una pars utrique generi adversa libertatem legesque tuebatur.
その中間の1つのグループは、双方のグループに敵対し、自由と法律を擁護していた。
§45.31.5his ut maior apud suos caritas, ita minor ad externos gratia erat.
この中間派は、自国民の間での人望はより大きかったが、外部に対する影響力はより小さかった。
secundis rebus elati Romanorum partis eius fautores soli tum in magistratibus, soli in legationibus erant.
成功によって意気上がるローマ派の支持者たちだけが、そのとき官職を独占し、使節を独占していた。
§45.31.6hi cum frequentes et ex Peloponneso et ex Boeotia et ex aliis Graeciae conciliis adessent, implevere aures decem legatorum:
彼らは、ペロポネソス、ボイオティア、その他のギリシアの会議から大挙して出席すると、10人の使節の耳を次の言葉で満たした。
§45.31.7non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, §45.31.8nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum, qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
虚栄心から公然とペルセウスの客人や友人であると吹聴していた者たちだけでなく、自由を擁護するという見せかけによって、会議の中でローマ人に対抗するすべての準備を整えていた、隠れた王の支持者がはるかに多く存在していること、また、反対派の気力をくじき、ローマの支配以外には何も望まない者たちの権威が育まれ強められない限り、これらの部族が忠誠にとどまり続けることはないであろうこと。
§45.31.9ab his editis nominibus evocati litteris imperatoris ex Aetolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui Romam ad causam dicendam sequerentur;
彼らによって名前が提出されると、最高司令官の書簡によってアイトリア、アカルナニア、エペイロス、ボイオティアから、弁明を行うためにローマへと同行すべき者たちが召喚された。
in Achaiam ex decem legatorum numero profecti duo, C. Claudius et Cn. Domitius, ut ipsi edicto evocarent.
アカイアへは、10人の使節の中から2人、ガイウス・クラウディウスとグナエウス・ドミティウスが赴き、彼ら自身が告示によって召喚するようにした。
§45.31.10id duabus de causis factum, una, quod fiduciae plus animorumque esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum auctores delatoresque;
これは2つの理由からなされた。 1つは、アカイア人たちが従わないためのより多くの自信と気力を持っていると信じられていたこと、そしておそらくカリクラテスやその他の告発者・密告者たちが危険にさらされるであろうこと。
§45.31.11altera, cur praesentes evocarent, causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris inventis.
彼らが現地に赴いて召喚したもう1つの理由は、他の部族については、王の記録文書の中から押収された指導者たちの書簡を彼らが手元に持っていたのに対し、アカイア人については、彼らの書簡が全く見つからず、罪が闇の中であったからである。
§45.31.12Aetolis dimissis Acarnanum citata gens.
アイトリア人たちが帰された後、アカルナニアの部族が召喚された。
in his nihil novatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio.
彼らにおいては、レウカスがアカルナニアの同盟から除外されたこと以外は、何の変更もなされなかった。
§45.31.13quaerendo deinde latius, qui publice aut privatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam in Lesbo insula dirundam ac traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem miserunt, §45.31.14quod Antenorem, regium praefectum, quo tempore cum lembis circa Lesbum esset vagatus, portu receptum commeatibus iuvissent.
その後、誰が公的にあるいは私的に王の味方であったかをより広く調査し、アジアへも審理を広げ、レスボス島のアンティッサを破壊し、アンティッサの住民をメテュムナへと移住させるためにラベオを派遣した、なぜなら、彼らは、王の将軍アンテノルが快速船を率いてレスボスの周囲を遊弋していた時に、彼を港に受け入れ、食糧で援助したからである。
§45.31.15duo securi percussi viri insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo iunxerant.
2人の著名な人物が斧で斬首された。 アイトリア人のアンドロニコス(アンドロニコスの息子)は、父に従ってローマ人民に対して武器を取ったという理由で、またテーバイ人のネオンは、彼の主導によってテーバイ人がペルセウスと同盟を結んだという理由であった。