§45.29.1ipse, ubi dies venit, quo adesse Amphipoli denos principes civitatium iusserat litterasque omnis, quae ubique depositae essent, et pecuniam regiam conferri, cum decem legatis circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit.
パウルス自身は、各都市から10人ずつの指導者たちにアンピポリスに集まるよう、また各地に保管されていたすべての文書と王の資金を集めるよう命じていたその日が来ると、10人の使節とともに、マケドニア人の全群衆に囲まれながら、審判台に着席した。
§45.29.2adsuetis regio imperio tamen novi inperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque, quae vel socios, nedum hostis victos terrere possent.
王の支配に慣れていた人々にとっても、新しい支配の様子は恐るべきものを示した。 すなわち、審判台、人払いされた接近、布告官、随員――これらすべては目にも耳にも不慣れなものであり、同盟者でさえ、ましてや敗北した敵ならばなおさら、恐怖を抱かせるに足るものであった。
§45.29.3silentio per praeconem facto Paulus Latine, quae senatui, quae sibi ex consilii sententia visa essent, pronuntiavit.
布告官によって静粛にされた後、パウルスは、元老院に、また自分自身に、評議会の意見に基づいて妥当と思われた事柄をラテン語で宣言した。
ea Cn. Octavius praetor — nam et ipse aderat — interpretata sermone Graeco referebat:
これらの事柄を、法務官グナエウス・オクタウィウスが―― 彼自身もその場にいたのであるが――ギリシア語に訳して伝えた。
§45.29.4omnium primum liberos esse iubere Macedonas, habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantis magistratus;
何よりもまず、マケドニア人を自由の身とすることを命じる。 彼らは同じ都市と土地を所有し、自らの法律を用い、年ごとの政務官を選出する。
tributum dimidium eius, quod pependissent regibus, pendere populo Romano.
彼らが王たちに支払っていた額の半分の貢納金を、ローマ人民に支払うものとする。
§45.29.5deinde in quattuor regiones dividi Macedoniam: unam fore et primam partem quod agri inter Strymonem et Nessum sit amnem;
次に、マケドニアを4つの地域に分割する。 第1の地域となるのは、ストリュモン川とネッスス川の間の土地である。
§45.29.6accessurum huic parti trans Nessum ad orientem versum, qua Perseus tenuisset, vicos, castella, oppida, praeter Aenum et Maroneam et Abdera;
この第1の部分には、ネッスス川を越えて東方に向かう、かつてペルセウスが保持していた村落、砦、町が付け加えられる。 ただし、アイノス、マロネイア、アブデラは除く。
cis Strymonem autem vergentia ad occasum, Bisalticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appellant.
また、ストリュモン川のこちら側で西に傾く地域として、シンティケと呼ばれるヘラクレイアを伴うビサルティカ全土が付け加えられる。
§45.29.7secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis, praeter Sinticen, Heracleam et Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluvius, additis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent.
第二の地域となるのは、東からはストリュモン川が取り囲み(ただしシンティケ、ヘラクレイア、ビサルタエを除く)、西からはアクシオス川が境界をなす地域であり、アクシオス川の近くで東の地域にかけて居住しているパイオニア人たちがこれに加えられる。
§45.29.8tertia pars facta, quam Axius ab oriente, Peneus amnis ab occasu cingunt;
第三の部分とされたのは、東をアクシオス川、西をペネイオス川が囲む地域である。
ad septentrionem Bora mons obicitur;
北にはボラ山が立ちはだかる。
adiecta huic parti regio Paeoniae, qua ab occasu praeter Axium amnem porrigitur;
この部分には、アクシオス川の西側を越えて広がるパイオニアの地域が付け加えられた。
Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt.
エデッサとベロイアもまた同じ地域に移行した。
§45.29.9quarta regio trans Boram montem, una parte confinis Illyrico, altera Epiro.
第四の地域はボラ山の向こう側であり、一方はイリュリアに、他方はエピロスに隣接している。
capita regionum, ubi concilia fierent, primae regionis Amphipolim, secundae Thessalonicen, tertiae Pellam, quartae Pelagoniam fecit.
各地域の首都、すなわち会合が行われる場所として、彼は第一地域にはアンピポリス、第二にはテッサロニケ、第三にはペラ、第四にはペラゴニアを定めた。
eo concilia suae cuiusque regionis indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari iussit.
そこに各地域の会合を招集し、資金を集め、そこで政務官を選出することを彼は命じた。
§45.29.10pronuntiavit deinde neque conubium neque commercium agrorum aedificiorumque inter se placere cuiquam extra fines regionis suae esse.
次いで彼は、自らの地域の境界の外にいるいかなる者との間にも、通婚も、土地や建物の売買も、互いの間で認められないと宣言した。
§45.29.11metalla quoque auri atque argenti non exerceri, ferri et aeris permitti.
また、金や銀の鉱山は採掘されないこと、鉄や銅の鉱山は許可されることを告げた。
vectigal exercentibus dimidium eius inpositum, quod pependissent regi.
採掘する者たちには、王に支払っていた額の半分の税が課された。
et sale invecto uti vetuit.
また、輸入された塩を使用することを禁じた。
§45.29.12Dardanis repetentibus Paeoniam, quod et sua fuisset et continens esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiavit, qui sub regno Persei fuissent.
ダルダニア人が、パイオニアはかつて自分たちのものであり、また自分たちの国境に接しているという理由でその返還を要求したのに対し、ペルセウスの支配下にあったすべての者に自由を与えると、彼は宣言した。
§45.29.13post non impetratam Paeoniam salis commercium dedit;
パイオニアの獲得が認められなかった後、彼は彼らに塩の交易権を与えた。
tertiae regioni imperavit, ut Stobos Paeoniae deveherent, pretiumque statuit.
また第三地域に対しては、パイオニアのストボイへと塩を運ぶよう命じ、その価格を定めた。
§45.29.14navalem materiam et ipsos caedere et alios pati vetuit.
造船用の木材を、彼ら自身が伐採することも、他人が伐採するのを許すことも、彼は禁じた。
regionibus, quae adfines barbaris essent — excepta autem tertia omnes erant —, permisit, ut praesidia armata in finibus extremis haberent.
野蛮人に隣接している地域に対しては――ただし第三地域を除いてすべてがそうであったが――、国境の末端に武装した守備隊を置くことを許可した。