§44.4.1Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. et Romani expediti ad pugnam exierant, §44.4.2et hostes levis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen. §44.4.3congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis ceciderunt. §44.4.4inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum est; decrevissentque de summa belli, si loci satis ad explicandam aciem fuisset; sed iugum montis in angustum dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. §44.4.5itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, praecipue qui gravium armorum erant, spectatores pugnae stabant; §44.4.6levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat. pluribus ea die volneratis quam interfectis proelium nocte diremptum est. §44.4.7tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat; §44.4.8nec aliud restabat quam audacter commissum pertinaci audacia, quae prudens interdum in exitu est, corrigere. §44.4.9ventum quidem erat eo, ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum ad Dium per litora cum equitibus vagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit, §44.4.10cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegravis corpore, omnia militaria munera ipse inpigre obiret. §44.4.11egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis, qui repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet; §44.4.12ipse equites impedimentaque prae se habens cum legionibus agmen cogit.
ヒピアースは最近、峠を守るために王から派遣されていた。彼は丘の上にローマ軍の陣営を望見した時から、部下たちの心を戦闘に備えさせ、進軍してくる執政官の隊列を迎え撃ちに出た。ローマ軍もまた戦闘のために軽装で出撃していた。そして敵もまた軽装歩兵であり、これは戦闘を仕掛けるのに最も機敏な兵種であった。それゆえ、彼らは直ちに衝突して武器を投げ合った。無謀な突撃の中で、双方ともに多くの傷を負い、また負わせたが、どちらの側も戦死した者は少なかった。翌日に向けて闘志が刺激された状態で、より多くの軍勢によって、さらに激しく衝突が起こった。もし戦列を展開するのに十分な場所があったなら、彼らは戦争の勝敗を決していただろう。しかし、山脈の尾根は狭い背へと楔形に狭まっており、前線では武装した兵士がわずか三列で並ぶのがやっとの幅しか開いていなかった。そのため、少数の者たちが戦っている間、残りの大勢の者たち、特に重装歩兵であった者たちは、戦闘の傍観者として立っていた。軽装歩兵は尾根の曲がりくねった場所を通っても前進することができ、険しい場所でも平坦な場所でも同様に、側面から敵の軽装歩兵と交戦することができた。この日、戦死者よりも負傷者の方が多い状態で、戦闘は夜になって中断された。三日目に、ローマの将軍は策に窮した。なぜなら、物資の乏しい尾根に留まることもできず、また、退却する際に敵がより高い場所から迫ってきた場合、不名誉やさらには危険を伴わずに退却することもできなかったからである。したがって、結果においては時に賢明な選択となることもある、粘り強い大胆さによって、大胆に犯した過ちを正すこと以外に、道は残されていなかった。実際、もし執政官が古代のマケドニアの王たちに似た敵を相手にしていたなら、大敗を喫していたかもしれないという境地にまで達していた。しかし、王は騎兵とともにディウム近くの海岸を徘徊し、約十二マイル離れた場所から戦う者たちの叫び声や騒音を聞いていたにもかかわらず、疲弊した者たちに新鮮な兵力を送って軍勢を増強することもせず、最も重要であった戦闘に彼自身が立ち会うこともしなかった。それに対して、ローマの将軍は六十歳を超え、体も非常に重かったにもかかわらず、すべての軍事的任務を自ら精力的に遂行していた。彼は大胆に始めたことを最後まで見事に貫き通し、ポピリウスを尾根の守備に残して、道なき場所を越えようとして、あらかじめ道を切り開く者たちを派遣した上で、アッタロスとミサゲネスのそれぞれに、自らの部族の補助兵とともに、峠を切り開く者たちの護衛となるよう命じた。彼自身は、騎兵と手荷物を前方に置き、軍団とともに後方を引き締めた。