§44.3.1interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter Ottolobum dux regius castra habebat.
一方で、執政官は、オットロブスの近くに王の将軍が陣を構えているあの峠を通って軍を率いることに決意を固めた。
praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna praeoccupanda placuit,
しかし、有利な拠点をあらかじめ占拠するために、四千の武装兵を先行派遣することが決定された。
§44.3.2quibus praepositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius.
彼らの指揮官として、M. クラウディウスと、執政官の息子Q. マルキウスが任命された。
§44.3.3confestim et universae copiae sequebantur.
直ちに全軍もその後に続いた。
ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit via, ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra posuerint.
しかしながら、道は非常に険しく、荒れており、起伏が激しかったので、先行した軽装兵たちは二日間のうちに十五マイルの行軍をかろうじて終えて陣を敷いたほどであった。
Dierum, quem cepere, locum appellant.
彼らが占拠したその場所を、人々はディエルムと呼んでいる。
§44.3.4inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt perventum ad hostem esse; loco se tuto et ad omnia opportuno consedisse; quantum extendere iter posset, consequeretur.
そこから翌日、彼らは七マイル前進し、敵の陣営から遠くない丘を占拠すると、執政官のもとへ伝令を送り戻し、敵のもとに到達したこと、自分たちは安全であらゆることに有利な場所に陣取っていること、そして、執政官はできる限り行軍を急いで後に続くべきであることを伝えた。
§44.3.5sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum vicem, quos paucos inter media praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit.
自分が足を踏み入れた道の困難さと、敵の守備隊のただ中に少数で先行派遣した者たちの運命の両方を心配して気をもんでいた執政官に、伝令はアスクリス湖のところで出会った。
§44.3.6addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt adclinata.
したがって、彼自身にも確信が加わり、軍勢を合流させると、確保されていた丘に、土地の地形に最も適した形で陣営が設営された。
§44.3.7non hostium modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant, sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur.
一マイル余りしか離れていなかった敵の陣営だけでなく、ディウムやフィラに至る全地域、および海岸が、これほど高い尾根から広く開けた眺望によって、彼らの目の前に見渡せるようになった。
§44.3.8quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt.
このことは、戦争の行方を決する主力や王の全軍勢、そして敵の領土をこれほど間近から目にした兵士たちの心を奮い立たせた。
§44.3.9itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus est.
そのため、兵士たちが意気揚々と、直ちに敵の陣営へと軍を進めるよう執政官に促したものの、道の労苦に疲れた彼らに休息のために一日が与えられた。
§44.3.10tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.
三日目に、軍勢の一部を陣営の守備のために残して、執政官は敵に向けて進軍した。