§42.57.1sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur.
その後ほぼ同じ頃に、執政官も王も、どこから戦争を開始すべきかについて協議を行った。
§42.57.2regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri;
王の兵たちは、敵がペラエの領地を自分たちに荒らされるに任せたことで勇気を増していた。
itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant.
そのため、彼らはそこから敵の陣営へと進軍すべきであり、これ以上ためらう時間を与えるべきではないと考えていた。
§42.57.3et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem.
ローマ人たちもまた、自分たちの躊躇が同盟国たちの間で不名誉なものとなっていることを感じていた。 特に同盟国たちは、ペラエの人々に援助がもたらされなかったことに極めて憤慨していたのである。
§42.57.4consultantibus, quid agerent — aderant autem Eumenes et Attalus in consilio —, trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse.
彼らがどうすべきか協議しているところに――なお、協議にはエウメネスとアッタロスも同席していたが――、敵が大軍を率いて接近しているという緊迫した知らせが届いた。
consilio dimisso signum extemplo datur, ut arma capiant.
協議は解散され、直ちに武器を取るよう合図が送られた。
§42.57.5interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire.
その間に、王の補助兵から百騎の騎兵と同数の歩兵投槍兵が出撃することに決定した。
§42.57.6Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit;
ペルセウスは、第4時頃にローマの陣営から1マイル余り離れたところに達すると、歩兵の軍旗を留まるよう命じ、自身は騎兵と軽装兵を伴って前進した。
praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt.
コテュスも彼とともに前進し、他の補助兵の指揮官たちも先頭を進んだ。
§42.57.7minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites;
彼らが陣営から500歩未満のところに達したとき、敵の騎兵が姿を現した。
duae alae erant magna ex parte Gallorum — Cassignatus praeerat — et levis armaturea centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses.
それらは二つの騎兵隊で、大部分がガリア人からなり――カッシグナトゥスが指揮していた――、軽装兵として約150人のミュシア人とクレタ人がいた。
§42.57.8constitit rex, incertus, quantae hostium copiae essent.
王は、敵の兵力がどれほどか確信が持てず、立ち止まった。
duas inde ex agmine turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Threcum misit.
そして隊列からトラキア人の騎兵二隊、マケドニア人の二隊を、それぞれ二つのクレタ人とトラキア人の歩兵大隊を伴わせて送り出した。
§42.57.9proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte nova auxilia subvenirent, incerta victoria finitum est.
数が互角であり、こちら側からもあちら側からも新たな増援が助けに来なかったため、戦闘は勝敗が決しないまま終了した。
Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit.
エウメネスの兵が約30人戦死し、その中にガリア人の指揮官カッシグナトゥスも倒れた。
et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit;
そして、この時にはペルセウスはシュクリウムへ軍を引き返した。
§42.57.10postero die circa eandem horam in eumdem locum rex copias admovit plaustris cum aqua sequentibus;
翌日、ほぼ同じ時刻に、王は水を積んだ荷車を従わせて同じ場所に軍を進めた。
nam duodecim milium passuum via omnis sine aqua et plurimi pulveris erat;
というのも、12マイルの道のりはすべて水がなく、非常に埃っぽかったからである。
adfectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse apparebat.
もし最初に敵が見えた時に戦っていたならば、彼らは喉の渇きに苦しんだ状態で戦うことになっていただろうということが明らかであったからである。
§42.57.11cum Romani quiessent, stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt.
ローマ人たちが静穏を保ち、哨戒兵たちをも土塁の内側に引き込ませたので、王の兵たちも陣営に引き返した。
hoc per aliquot dies fecerunt, sperantes fore, ut Romani equites abeuntium novissimum agmen adgrederentur;
彼らは、ローマの騎兵たちが退却する者たちの最後尾を攻撃してくることになるだろうと期待して、これを数日間繰り返した。
§42.57.12inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.
そこから戦闘が生じた際、彼らを陣営からかなり遠くへとおびき出したならば、どこであろうとも、騎兵と軽装兵においてより優勢である自分たちが、容易に戦列を反転させて対抗するだろうと考えたのである。