§42.57.1sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur.
随后在几乎同一时间,执政官和国王各自召开会议,商讨从何处开始战争。
§42.57.2regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant.
由于敌人任由他们蹂躏费赖人的领地,国王麾下的士兵们士气高涨;因此,他们认为应当从那里直接进攻敌军营地,不给对方留下更多拖延的时间。
§42.57.3et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem.
罗马人也意识到,自己的拖延在盟友中造成了极坏的名声,尤其是盟友们对于罗马人未向费赖人提供援助感到极其愤慨。
§42.57.4consultantibus, quid agerent — aderant autem Eumenes et Attalus in consilio —, trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse.
正当他们商讨该如何应对时——欧墨奈斯和阿塔罗斯也出席了会议——一名惊慌失措的传令兵送来消息,称敌军正以庞大队伍逼近。
consilio dimisso signum extemplo datur, ut arma capiant.
会议随即散去,罗马人立刻发出拿起武器的信号。
§42.57.5interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire.
与此同时,他们决定从国王的辅助部队中派出一百名骑兵和同等数量的步兵标枪手出击。
§42.57.6Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit; praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt.
斐修斯大约在白天的第四个小时,当距离罗马营地仅一英里多一点时,命令步兵队伍停下;他自己带着骑兵和轻装部队继续前行;科提斯与他同行,其他辅助部队的指挥官也走在前面。
§42.57.7minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum — Cassignatus praeerat — et levis armaturea centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses.
当他们距离营地不足五百步时,敌人的骑兵出现在视野中;那是有两支骑兵队,大部分由高卢人组成——由卡西格纳图斯指挥——以及大约一百五十名米西亚和克里特的轻装士兵。
§42.57.8constitit rex, incertus, quantae hostium copiae essent.
国王停了下来,不确定敌人的兵力有多大。
duas inde ex agmine turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Threcum misit.
随后,他从队伍中派出了两支色雷斯骑兵队、两支马其顿骑兵队,并伴随有克里特人和色雷斯人各两个步兵大队。
§42.57.9proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte nova auxilia subvenirent, incerta victoria finitum est.
由于双方人数相当,且两边都没有新的援军前来相助,战斗在胜负未分的情况下结束。
Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit.
欧墨奈斯的部下大约战死了三十人,高卢人的领袖卡西格纳图斯也战死其中。
et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit;
当时,斐修斯确实将部队撤回了西库里乌姆。
§42.57.10postero die circa eandem horam in eumdem locum rex copias admovit plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passuum via omnis sine aqua et plurimi pulveris erat; adfectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse apparebat.
第二天,大约在同一时间,国王将部队开往同一地点,后面跟着装水的车辆;因为这十二英里的路程全程无水,尘土飞扬;显而易见,如果他们在初次见到敌军时就进行交战,他们就必须在饱受干渴折磨的情况下战斗。
§42.57.11cum Romani quiessent, stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt.
当罗马人保持平静,甚至将哨所撤回壕沟内部时,国王的军队也回到了营地。
hoc per aliquot dies fecerunt, sperantes fore, ut Romani equites abeuntium novissimum agmen adgrederentur; §42.57.12inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.
他们一连几天都这样做,期望着罗马骑兵会袭击撤退队伍的后卫;他们认为,一旦由此爆发战斗,如果他们能将罗马人引诱到远离营地的地方,那么在骑兵和轻装部队上更占优势的他们,无论在何处,都能轻易地转过战线迎击。