§42.20.1in suspensa civitate ad expectationem novi belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico priore posita ob victoriam M. Aemili consulis, cui collega Ser. Fulvius fuit, tota ad imum fulmine discussa est.
新たな戦争の予期によって国家が緊張状態にある中、夜の嵐によって、カピトリウムに置かれていた、執政官マルクス・アエミリウス(その同僚はセルウィウス・フルウィウスであった)の勝利を記念して前回のポエニ戦争の際に建てられた船首飾りの柱が、落雷によって根元まで完全に打ち砕かれた。
ea res prodigii loco habita ad senatum relata est;
この出来事は不吉な前兆とみなされ、元老院に報告された。
§42.20.2patres et ad haruspices referri et decemviros adire libros iusserunt.
元老院議員たちは、この件を腸卜官に諮ること、また十人委員が書に照会することを命じた。
§42.20.3decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt; ludos per decem dies Iovi optimo maximo primo quoque die faciendos.
十人委員たちは、市を清め、祈願と懇願の式を執り行い、ローマのカピトリウムおよびカンプニアのミネルウァ岬の両方で成獣の犠牲を捧げるべきこと、また、最初のできるだけ早い日に、至高至大のユピテルに捧げる十日間の競技会を執り行うべきであることを報告した。
§42.20.4ea omnia cum cura facta.
これらすべてが入念に実行された。
haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset.
腸卜官たちは、この前兆が良い方向に転じるであろうこと、そして領土の拡張と敵の破滅が予告されていると答えた。 なぜなら、嵐が打ち砕いた船首飾りは、敵から得た戦利品であったからである。
§42.20.5accesserunt, quae cumularent religiones animis: Saturniae nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse;
人々の心に宗教的な不安を募らせる以下の報告が加わった。 サトゥルニアにおいて、市内で三日間にわたり血の雨が降ったこと。
Calatiae asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos;
カラティアにおいて、三本脚のロバが生まれ、また一頭の雄牛が五頭の雌牛とともに一撃の落雷で死んだこと。
§42.20.6Auximi terra pluvisse.
アウクシムムにおいて、土の雨が降ったこと。
horum quoque prodigiorum causa res divinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.
これらの前兆のためにも神事が行われ、一日の祈願式と祭日が執り行われた。