§41.5.1forte ita evenit, ut Cn. et L. Gavillii Novelli, Aquileienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Histris inciderent.
偶然このようにして、アクウィレイアの人々であるグナエウス・ガウィッリウス・ノウェッルスとルキウス・ガウィッリウス・ノウェッルスが、補給物資を運んでやって来ましたが、何も知らずに、ヒストリア人によって占領された陣営にほとんど入り込みそうになりました。
§41.5.2ii cum Aquileiam relictis impedimentis refugissent, omnia terrore ac tumultu non Aquileiae modo, sed Romae quoque post paucos dies inpleverunt;
彼らは荷物を残してアクウィレイアへ逃げ帰ると、アクウィレイアだけでなく、数日後にはローマをも恐怖と騒乱で満たしました。
§41.5.3quo non capta tantum castra ab hostibus nec fuga, quae vera erant, sed perditas res deletumque exercitum omnem allatum est.
そこには、敵によって陣営が占領されたことや逃走があったこと――これらは真実であったのですが――だけでなく、事態は破滅し、全軍が全滅したという知らせがもたらされたのです。
§41.5.4itaque, quod in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non in urbe tantum, sed tota Italia indicti.
そのため、非常事態においてよくなされるように、臨時徴兵が市だけでなくイタリア全土に宣言されました。
duae legiones civium Romanorum conscriptae, et decem milia peditum cum equitibus quingentis sociis nominis Latini imperata.
ローマ市民の二つの軍団が編成され、ラティウム名の同盟者たちには歩兵一万人と騎兵五百人が義務づけられました。
§41.5.5M. Iunius consul transire in Galliam et ab civitatibus provinciae eius, quantum quaeque posset, militum exigere iussus.
執政官マルクス・ユニウスは、ガリアへ渡り、その属州の諸都市から、それぞれが可能な限りの兵士を徴集するよう命じられました。
§41.5.6simul decretum, ut Ti.
同時に次のことが決定されました。
Claudius praetor militibus legionis quartae et socium Latini nominis quinque milibus, equitibus ducentis quinquaginta, Pisas ut convenirent, ediceret, eamque provinciam, dum consul inde abesset, tutaretur;
法務官ティベリウス・クラウディウスは、第四軍団の兵士たち、およびラティウム名の同盟者の歩兵五千人と騎兵二百五十人に対し、ピサエに集結するよう布告し、執政官がそこを不在にしている間、その属州を守護すること。
§41.5.7M. Titinius praetor legionem primam, parem numerum sociorum peditum equitumque, Ariminum convenire iuberet.
また、法務官マルクス・ティティニウスは、第一軍団、およびこれと同数の同盟者歩兵と騎兵に対し、アリミヌムに集結するよう命じること。
§41.5.8Nero paludatus Pisas in provinciam est profectus;
ネロは将軍の外套を身にまとって、属州のピサエへと出発しました。
Titinius C. Cassio tribuno militum Ariminum, qui praeesset legioni, misso dilectum Romae habuit.
ティティニウスは、軍団を指揮させるために軍事護民官ガイウス・カッシウスをアリミヌムに派遣した上で、自らはローマで徴兵を行いました。
§41.5.9M. Iunius consul ex Liguribus in provinciam Galliam transgressus, auxiliis protinus per civitates Galliae militibusque coloniis imperatis, Aquileiam pervenit.
執政官マルクス・ユニウスは、リグリア人の地から属州ガリアへと渡り、直ちにガリアの諸都市に補助兵を、植民市に兵士を徴発した上で、アクウィレイアに到着しました。
§41.5.10ibi certior factus exercitum incolumem esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse remissis auxiliis, quae Gallis imperaverat, ad collegam est profectus.
そこで、軍が無事であることを知らされると、彼はローマの人々がうろたえないように手紙を書いて送りました。 そして、自身はガリア人たちに徴発していた補助兵を解散させた上で、同僚執政官のもとへ出発しました。
§41.5.11Romae magna ex necopinato laetitia fuit: dilectus omissus est, exauctorati, qui sacramento dixerant, et exercitus, qui Arimini pestilentia adfectus erat, domum dimissus.
ローマでは不意に大きな喜びがわき起こりました。 徴兵は中止され、宣誓を行っていた者たちは除隊となり、アリミヌムで疫病に苦しめられていた軍隊も帰郷させられました。
§41.5.12Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt.
ヒストリア人たちは、大軍を率いて執政官の陣営からそう遠くない場所に陣を敷いていましたが、もう一人の執政官が新しい軍勢とともに到着したと聞くと、あきあきに自分たちの都市へと散り散りになって逃げ去りました。
consules Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt.
執政官たちは軍団を冬営のためにアクウィレイアへと引き揚げさせました。