§41.5.1forte ita evenit, ut Cn. et L. Gavillii Novelli, Aquileienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Histris inciderent.
碰巧发生了这样一件事:阿奎莱亚人格奈乌斯·加维里乌斯·诺韦鲁斯和卢修斯·加维里乌斯·诺韦鲁斯带着补给品前来,在不知情的情况下,几乎闯入了被伊斯特拉人占领的营地。
§41.5.2ii cum Aquileiam relictis impedimentis refugissent, omnia terrore ac tumultu non Aquileiae modo, sed Romae quoque post paucos dies inpleverunt; §41.5.3quo non capta tantum castra ab hostibus nec fuga, quae vera erant, sed perditas res deletumque exercitum omnem allatum est.
他们在丢弃了随身装备并逃回阿奎莱亚后,不仅使阿奎莱亚,而且在几天后也使罗马到处充满了恐慌和混乱;那里传来的消息,不仅是营地被敌人占领、军队逃跑——这些都是事实——而且是局势彻底崩溃,全军覆没。
§41.5.4itaque, quod in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non in urbe tantum, sed tota Italia indicti.
因此,正如在紧急状态下通常所做的那样,不仅在城内,而且在整个意大利都发布了非常规募兵令。
duae legiones civium Romanorum conscriptae, et decem milia peditum cum equitibus quingentis sociis nominis Latini imperata.
征召了两个由罗马公民组成的军团,并向拉丁盟友征调了一万名步兵和五百名骑兵。
§41.5.5M. Iunius consul transire in Galliam et ab civitatibus provinciae eius, quantum quaeque posset, militum exigere iussus.
执政官马尔库斯·尤尼乌斯受命前往高卢,并向该行省的各城镇征集兵员,数量视各城镇的能力而定。
§41.5.6simul decretum, ut Ti. Claudius praetor militibus legionis quartae et socium Latini nominis quinque milibus, equitibus ducentis quinquaginta, Pisas ut convenirent, ediceret, eamque provinciam, dum consul inde abesset, tutaretur; §41.5.7M. Titinius praetor legionem primam, parem numerum sociorum peditum equitumque, Ariminum convenire iuberet.
同时决定,法务官提贝里乌斯·克劳狄乌斯应向第四军团的士兵以及拉丁盟友的五千步兵和二百五十名骑兵下令,让他们在比萨集结,并在执政官缺席期间保护该行省;法务官马尔库斯·蒂蒂尼乌斯应命令第一军团以及同等数量的盟友步兵和骑兵在阿里米努姆集结。
§41.5.8Nero paludatus Pisas in provinciam est profectus; Titinius C. Cassio tribuno militum Ariminum, qui praeesset legioni, misso dilectum Romae habuit.
尼禄身着将帅斗篷出发前往比萨行省;蒂蒂尼乌斯在派遣军事护民官盖乌斯·卡西乌斯前往阿里米努姆指挥军团后,在罗马主持了募兵。
§41.5.9M. Iunius consul ex Liguribus in provinciam Galliam transgressus, auxiliis protinus per civitates Galliae militibusque coloniis imperatis, Aquileiam pervenit.
执政官马尔库斯·尤尼乌斯从利古里亚人土地跨越进入高卢行省,在立即向高卢各城镇征集辅助军并向各殖民地征集士兵后,抵达了阿奎莱亚。
§41.5.10ibi certior factus exercitum incolumem esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse remissis auxiliis, quae Gallis imperaverat, ad collegam est profectus.
他在那里得知军队安然无恙,便给罗马写信,让他们不要惊慌,而他自己则遣散了向高卢人征集的辅助军,动身前往他的同僚那里。
§41.5.11Romae magna ex necopinato laetitia fuit: dilectus omissus est, exauctorati, qui sacramento dixerant, et exercitus, qui Arimini pestilentia adfectus erat, domum dimissus.
罗马爆发了意想不到的巨大喜悦:募兵被取消,已宣誓就职的人被解除军职,而在阿里米努姆遭受瘟疫侵袭的军队也被遣返回家。
§41.5.12Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt.
伊斯特拉人虽率大军在离执政官营地不远的地方驻扎,但在听说另一位执政官率领一支新军抵达后,便纷纷散去,回到了各自的城镇。
consules Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt.
执政官们将各军团带回阿奎莱亚过冬。