§41.20.1Romano more, sella eburnea posita, ius dicebat disceptabatque controversias minimarum rerum. §41.20.2adeoque nulli fortunae adhaerebat animus per omnia genera vitae errans, uti nec sibi nec aliis, quinam homo esset, satis constaret. §41.20.3non adloqui amicos, vix notis familiariter arridere, munificentia inaequali sese aliosque ludificari; quibusdam honoratis magnoque aestimantibus se puerilia, ut escae aut lusus, munera dare, alios nihil expectantes ditare. §41.20.4itaque nescire, quid sibi vellet, quibusdam videri; quidam ludere eum simpliciter, quidam haud dubie insanire aiebant. §41.20.5in duabus tamen magnis honestisque rebus vere regius erat animus, in urbium donis et deorum cultu. §41.20.6Megalopolitanis in Arcadia murum se circumdaturum urbi est pollicitus maioremque partem pecuniae dedit; Tegeae theatrum magnificum e marmore facere instituit; §41.20.7Cyzici in prytaneo — id est penetrale urbis, ubi publice, quibus is honos datus est, vescuntur — vasa aurea mensae unius posuit. Rhodiis, ut nihil unum insigne, ita omnis generis, ut quaeque usus eorum postulaverunt, dona dedit. §41.20.8magnificentiae vero in deos vel Iovis Olympii templum Athenis, unum in terris incohatum pro magnitudine dei, potest testis esse; §41.20.9sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius fuit, non perfecit. §41.20.10spectaculorum quoque omnis generis magnificentia superiores reges vicit, reliquorum sui moris et copia Graecorum artificum; §41.20.11gladiatorum munus, Romanae consuetudinis, primo maiore cum terrore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam voluptate dedit; §41.20.12deinde saepius dando et modo volneribus tenus, modo sine missione, etiam familiare oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum studium plerisque iuvenum accendit. §41.20.13itaque qui primo ab Roma magnis pretiis paratos gladiatores accersere solitus erat, iam suo Scipio inter peregrinos.
ローマの慣習に従い、象牙の椅子を置いて、彼は裁判を執り行い、極めて些細な事柄の紛争を解決していた。そして、彼の心はあらゆる種類の生き方の間を彷徨い、いかなる境遇にもとどまらなかったので、彼自身にとっても他の人々にとっても、彼が一体どのような人間であるのか、十分に明らかではないほどであった。友人に話しかけることもせず、知人に親しげに微笑みかけることもほとんどなく、気まぐれな寛大さによって自分自身や他人をからかっていた。名誉ある地位にあり、彼を高く評価している人々には、食べ物や玩具のような子供じみた贈り物をし、何も期待していない他の人々を富ませた。そのため、ある人々には、彼が自分自身で何を望んでいるのか分かっていないように見えた。ある人々は彼が単にふざけているのだと言い、またある人々は彼が間違いなく狂っているのだと言った。しかし、二つの偉大で高尚な事柄、すなわち都市への贈り物と神々への崇拝においては、彼の精神は真に王たるにふさわしいものであった。アルカディアのメガロポリスの人々には、都市を囲む城壁を築くことを約束し、その資金の大部分を与えた。テゲアには、大理石でできた壮麗な劇場を建設し始めた。キジクスのプリタネイオン(すなわち、この名誉を与えられた人々が公費で食事をする、都市の最も神聖な場所)には、食卓一台分の黄金の器を置いた。ロドス人には、特に際立ったものは一つもなかったものの、彼らの必要が求めるままに、あらゆる種類の贈り物をした。神々に対する彼の寛大さについては、アテネのオリンピア・ジュピター神殿が証人となり得る。これは、神の偉大さにふさわしい規模で地上で着工された唯一の神殿である。しかし、彼はデロス島をも優れた祭壇と数多くの彫像で飾り、アンティオキアには、天井が金箔で覆われているだけでなく、壁全体が金板で金メッキされたカピトリウム・ジュピターの壮麗な神殿を建て、他の多くの場所でも多くのことを約束したが、彼の治世が極めて短かったため、それらを完成させることはなかった。また、あらゆる種類の見世物の壮麗さにおいても、彼は先代の王たちを凌駕しており、その他の点では彼自身の習慣に従い、またギリシアの芸術家たちを豊富に抱えていた。ローマの慣習である剣闘士の興行を、彼は最初、そのような見世物に慣れていない人々に、喜びよりも大きな恐怖を与える形で催した。その後、それをより頻繁に催し、ある時は傷を負うまでに留め、ある時は助命なしとすることで、その見世物を彼らの目になじみ深い、好ましいものにし、多くの若者たちに武器への熱意を燃え立たせた。そのため、最初はローマから高額で訓練された剣闘士を呼び寄せるのが常であった彼が、今や自分の……異邦人たちの中のスキピオから。