§41.20.1Romano more, sella eburnea posita, ius dicebat disceptabatque controversias minimarum rerum.
他按照罗马的习俗,摆放好象牙椅,主持审判并裁决极微末之事的争端。
§41.20.2adeoque nulli fortunae adhaerebat animus per omnia genera vitae errans, uti nec sibi nec aliis, quinam homo esset, satis constaret.
他的心志在各种生活方式之间游移,不固定于任何一种境遇,以至于无论是他自己还是别人,都不太清楚他到底是个怎样的人。
§41.20.3non adloqui amicos, vix notis familiariter arridere, munificentia inaequali sese aliosque ludificari; quibusdam honoratis magnoque aestimantibus se puerilia, ut escae aut lusus, munera dare, alios nihil expectantes ditare.
他不与朋友交谈,几乎不对熟人展露亲近的微笑,以反复无常的慷慨愚弄自己和他人;对一些处于显贵地位且高度器重他的人,他赠予诸如食物或玩具之类的幼稚礼物,而对另一些毫无期待的人,他却使其致富。
§41.20.4itaque nescire, quid sibi vellet, quibusdam videri; quidam ludere eum simpliciter, quidam haud dubie insanire aiebant.
因此,在一些人看来,他似乎不知道自己想要什么;有人说他纯粹是在开玩笑,有人则断言他无疑是疯了。
§41.20.5in duabus tamen magnis honestisque rebus vere regius erat animus, in urbium donis et deorum cultu.
然而,在两件伟大而高尚的事情上,他的心志确实堪称王者:那就是对诸城市的馈赠和对神明的崇拜。
§41.20.6Megalopolitanis in Arcadia murum se circumdaturum urbi est pollicitus maioremque partem pecuniae dedit; Tegeae theatrum magnificum e marmore facere instituit; §41.20.7Cyzici in prytaneo — id est penetrale urbis, ubi publice, quibus is honos datus est, vescuntur — vasa aurea mensae unius posuit.
他向阿卡迪亚的梅加洛波利斯人许诺,将为该城修建围墙,并支付了大部分资金;在特格亚,他着手用大理石建造一座宏伟的剧场;在基济科斯的市政厅——即城市的内殿,获得此项荣誉的人在此公开用餐——他陈设了供一张餐桌使用的黄金器皿。
Rhodiis, ut nihil unum insigne, ita omnis generis, ut quaeque usus eorum postulaverunt, dona dedit.
对于罗得斯人,虽然没有单件特别杰出的礼物,但他根据他们的各种实际需要,赠送了各式各样的礼物。
§41.20.8magnificentiae vero in deos vel Iovis Olympii templum Athenis, unum in terris incohatum pro magnitudine dei, potest testis esse; §41.20.9sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius fuit, non perfecit.
至于他对神明的慷慨,雅典的奥林匹亚朱庇特神殿便可作证,这是世上唯一一座与该神的伟大相称而动工兴建的神殿;此外,他还用著名的祭坛和大量的雕像装点了德洛斯岛,并在安条克建造了一座宏伟的卡皮托里乌姆朱庇特神殿,这不仅有着镀金的格顶,而且整面墙壁都贴满了金箔;他还在其他地方许诺了许多其他事物,但由于他统治的时间极短,未能将其完成。
§41.20.10spectaculorum quoque omnis generis magnificentia superiores reges vicit, reliquorum sui moris et copia Graecorum artificum; §41.20.11gladiatorum munus, Romanae consuetudinis, primo maiore cum terrore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam voluptate dedit; §41.20.12deinde saepius dando et modo volneribus tenus, modo sine missione, etiam familiare oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum studium plerisque iuvenum accendit.
在各种见世物的壮丽程度上,他也超越了先前的国王们,其余的安排则源于他自己的习惯以及希腊艺人的丰富;关于罗马习俗的角斗士表演,他起初举办时,给那些不习惯此类见世物的人带来的恐惧多于愉悦;随后,通过更频繁地举办,且时而仅至受伤为止,时而不予释放,他使这一表演变得令他们眼熟且喜爱,并激起了大多数青年对武器的热忱。
§41.20.13itaque qui primo ab Roma magnis pretiis paratos gladiatores accersere solitus erat, iam suo Scipio inter peregrinos.
因此,他起初习惯于从罗马花重金招募准备好的角斗士,而现在从他自己的西庇阿在异乡人之中。