§41.16.1Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat populo Romano Quiritium, religioni fuit.
ラティウムの祝祭が五月五日に行われたが、その際、ラヌウィウムの政務官が一頭の犠牲獣において「クィリテスたるローマ人民」のために祈願を行わなかったため、これが宗教上の瑕疵となった。
§41.16.2id cum ad senatum relatum esset senatusque ad pontificum collegium reiecisset, pontificibus, quia non recte factae Latinae essent, instaurari Latinas placuit, Lanuvinos, quorum opera instaurandae essent, hostias praebere.
その件が元老院に報告され、元老院がそれを神官団に差し戻したところ、神官たちは、ラティウムの祝祭が正しく行われなかったという理由から、祝祭をやり直すこと、そして、その落ち度によってやり直す原因を作ったラヌウィウム人が犠牲獣を提供することを決定した。
§41.16.3accesserat ad religionem, quod Cn.
宗教上の懸念をさらに深める出来事が加わった。
Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, parte membrorum captus, ad Aquas Cumanas profectus ingravescente morbo Cumis decessit.
すなわち、執政官グナエウス・コルネリウスがアルバ山から戻る途中に倒れ、身体の一部が不随となってクマエの温泉へ向かったものの、病気が悪化してクマエで死去したのである。
§41.16.4sed inde mortuus Romam adlatus et funere magnifico elatus sepultusque est.
しかし、彼の遺体はそこからローマに運ばれ、盛大な葬儀をもって葬送され、埋葬された。
§41.16.5pontifex idem fuerat.
彼はまた神官でもあった。
consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, collegae subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus Sextiles edixit.
執政官クィントゥス・ペティリウスは、鳥兆によって可能になった最初の時に、同僚を補充するための民会を開催し、またラティウムの祝祭を告示するよう命じられ、民会を八月三日に、ラティウムの祝祭を八月十一日に開催すると告示した。
§41.16.6plenis religionum animis prodigia insuper nuntiata: Tusculi facem in caelo visam, Gabiis aedem Apollinis et privata aedificia conplura, Graviscis murum portamque de caelo tacta.
人々の心が宗教的な恐れで満ちていたところへ、さらに不吉な前兆が報告された。 トゥスクルムで天に松明のような光が見え、ガビイでアポロンの神殿と複数の個人邸宅に、グラウィスカエで城壁と門に雷が落ちたというのである。
ea patres procurari, uti pontifices censuissent, iusserunt.
元老院議員たちは、神官団の決定に従ってこれらを払祓するよう命じた。
§41.16.7dum consules primum religiones, deinde alterum alterius mors et comitia et Latinarum instauratio inpediunt, interim C. Claudius exercitum ad Mutinam, quam Ligures priore anno ceperant, admovit.
まずは宗教的瑕疵が執政官たちを妨げ、次いで一人の死ともう一人の執政官による民会およびラティウム祝祭の再度の挙行が彼らを阻んでいる間に、その一方でガイウス・クラウディウスは、前年にリグリア人が占領していたムティナへと軍を進めた。
§41.16.8intra triduum, quam oppugnare coeperat, receptam ex hostibus colonis restituit.
攻撃を開始してから三日以内に、彼はそれを敵から奪還して植民者たちに返還した。
octo milia ibi Ligurum intra muros caesa;
そこでは八千人のリグリア人が城壁の内で討ち取られた。
§41.16.9litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate neminem iam cis Alpis esse hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum dividi viritim posset.
そして、直ちにローマへ書状が送られたが、その中で彼は単に状況を報告するだけでなく、自身の勇気と幸運によって、アルプスのこちら側にはもはやローマ人民の敵は一人も存在しないこと、そして、何千人もの人々に一人ずつ分配することのできる相当量の土地が獲得されたことを誇った。