§40.50.1Ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis.
その後、高名で強力な都市エルガウィカが、周辺の他の部族の惨敗に恐怖し、ローマ人に対して門を開いた。
§40.50.2eam deditionem oppidorum haud cum fide factam quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse;
ある歴史家たちは、都市のこれらの降伏は誠実になされたものではなかったと述べている。 彼らの説によれば、グラックスがその地方から軍団を引き揚げるとただちにそこから反乱が起こり、その後、彼がチャウヌス山の近くでケルティベリア人と、日の出から第6時まで、正面からまみえて大規模な戦闘を戦い、双方に多くの死者が出た。
§40.50.3nec aliud magnopere, cur vicisse crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra vallum:
そしてローマ人が、自分が勝利したと信じられるようなことを、他には大して何もしなかった。 ただ翌日、塁壁の内に留まっている敵に戦闘を挑んだということを除けば。
§40.50.4spolia per totum diem legisse; tertio die proelio maiore iterum pugnatum, et tum demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse.
また、彼らは丸一日かけて戦利品を集め、3日目に再び、より大規模な戦闘が戦われ、その時初めて、ケルティベリア人が疑いなく打ち負かされ、彼らの陣営が奪取され略奪された。
§40.50.5viginti duo milia hostium eo die esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo.
その日、敵の2万2千人が殺され、300人以上が捕らえられ、ほぼ同数の馬と72の軍旗が奪われた。
inde debellatum, veramque pacem, non fluxa, ut ante, fide Celtiberos fecisse.
そこから戦争は終結し、ケルティベリア人は、以前のような不安定な不誠実さによってではなく、真の平和を結んだという。
§40.50.6eadem aestate et L. Postumium in Hispania ulteriore bis cum Vaccaeis egregie pugnasse scribunt:
同じ夏、ルキウス・ポストゥミウスもまた、遠ヒスパニアにおいてウァッカエイ族と2度見事に戦ったと書かれている。
§40.50.7ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse.
それによれば、彼が3万5千人近くの敵を殺し、陣営を奪取したという。
propius vero est serius in provinciam pervenisse, quam ut ea aestate potuerit res gerere.
しかし、彼が属州に到着したのはあまりにも遅く、その夏に軍事行動を遂行することは不可能であったというのが、より真実に近い。