§40.50.1Ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis.
此后,著名而强大的城市埃尔加维卡因害怕周围其他部落的惨败,向罗马人打开了城门。
§40.50.2eam deditionem oppidorum haud cum fide factam quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse; §40.50.3nec aliud magnopere, cur vicisse crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra vallum: §40.50.4spolia per totum diem legisse; tertio die proelio maiore iterum pugnatum, et tum demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse.
一些历史学家记述说,那些城镇的投降并非出于诚意:每当格拉古从某个地区撤走军团,那里便立即爆发起义;此后,他在乔努斯山附近与凯尔蒂贝里亚人进行了一场大战,从黎明一直对垒激战到白天的第六个小时,双方伤亡惨重;罗马人并没有做出其他什么能让人相信他们获胜的重大举动,除了在第二天向那些留在营垒内的敌军挑战之外;他们花了一整天收集战利品;第三天,双方再次进行了一场更大规模的战斗,直到那时,凯尔蒂贝里亚人才确凿无疑地被击败,他们的营地也被攻占并洗劫。
§40.50.5viginti duo milia hostium eo die esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo.
据称当天有两万二千名敌军被杀,三百多人被俘,缴获了几乎同等数量的马匹,以及七十二面军旗。
inde debellatum, veramque pacem, non fluxa, ut ante, fide Celtiberos fecisse.
此后战争宣告结束,凯尔蒂贝里亚人缔结了真正的和平,而不像以前那样虚与委蛇。
§40.50.6eadem aestate et L. Postumium in Hispania ulteriore bis cum Vaccaeis egregie pugnasse scribunt: §40.50.7ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse.
在同一个夏天,他们还记载卢基乌斯·波斯图米乌斯在远西班牙与瓦凯伊人进行了两次极其出色的战斗:杀死了近三万五千名敌军并攻占了他们的营地。
propius vero est serius in provinciam pervenisse, quam ut ea aestate potuerit res gerere.
然而,更接近事实的情况是,他到达该行省的时间太晚,以至于在那个夏天根本无法开展军事行动。