§40.40.1atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat.
いたる所で激しい戦闘が行われたが、戦況は一様ではなかった。
egregie legiones, nec segnius duae alae pugnabant: externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant.
軍団兵は見事に戦い、二つの翼もそれに劣らず活発に戦った。 外国の補助兵は、武装は似ているものの兵の質がいくらか勝る敵に押され、持ち場を維持することができなかった。
§40.40.2Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt,
ケルティベリア人は、整列した戦列と正面衝突の戦闘では、自分たちが軍団兵に及ばないことに気づくと、楔形陣で突撃を仕掛けた。
§40.40.3cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quamcumque partem perculere impetu suo, sustineri nequeant.
彼らはこの戦術に非常に長けており、その突撃で打撃を与えたどの部分も、これを支えきることはできないほどであった。
tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies.
このときも軍団は混乱させられ、戦列はほぼ分断された。
§40.40.4quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et “ni quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit.
この混乱をフラックスが目にするや、彼は馬を駆って軍団の騎兵たちのところへ行き、「お前たちの中に何の助けもなければ、この軍隊はもうおしまいだ」と言った。
” cum undique acclamassent, quin ederet, quid fieri vellet: non segniter imperium exsecuturos; §40.40.5“duplicate turmas” inquit, “duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent.
彼らが四方から、何を望むのかを言ってくれ、命令を直ちに実行するから、と叫んだとき、「二つの軍団の騎兵たちよ、トゥルマ(騎兵隊)を倍にして、我々の歩兵を圧迫している敵の楔形陣に馬を突入させよ。
id cum maiore vi facietis, si effrenatos in eos equos immittitis;
もし馬の手綱を外して彼らに突進させるなら、お前たちはより大きな力でこれを行うことになるだろう。
§40.40.6quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est. ”
これこそが、ローマの騎兵たちがしばしば大きな称賛を伴って行ってきたと、記憶に伝えられていることだ。
§40.40.7dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt.
」彼らはその言葉に従い、手綱を外して、敵を大いに虐殺し、すべての槍を叩き折りながら、あちらへこちらへと二度、敵陣を駆け抜けた。
dissipato cuneo, §40.40.8in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere.
楔形陣が蹴散らされると、そこにすべての希望をかけていたケルティベリア人は狼狽し、戦闘をほとんど放棄して逃げ道をあちこち探した。
§40.40.9et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt.
そして、同盟軍の騎兵たちも、ローマ騎兵のこれほど記憶に残る壮挙を目にすると、自らも彼らの勇気に火をつけられ、誰の命令もなしに、すでに混乱している敵に向けて馬を突進させた。
§40.40.10tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus aversos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri Iovique optimo maximo ludos vovit.
その時こそ、ケルティベリア人は皆、一斉に逃げ出し、ローマの将軍は敗走する敵を見つめながら、「乗馬のフォルトゥナ」の神殿を、そして「至善至高のユーピテル」に競技会を誓願した。
§40.40.11caeduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga.
ケルティベリア人は逃走中に散りぢりになり、峠全体で虐殺された。
decem et septem milia hostium caesa eo die tradiintur, vivi capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis.
この日、敵の一万七千人が討ち死にし、三千七百人以上が生け捕りにされ、軍旗七十七本、馬はほぼ六百頭が捕らえられたと伝えられている。
§40.40.12in suis castris eo die victor exercitus mansit.
勝利した軍はその日、自らの陣営にとどまった。
victoria non sine iactura militum fuit:
勝利は兵士の損失なしには得られなかった。
§40.40.13quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt.
ローマ兵四百七十二人、同盟市およびラティウム名の者たち一千十九人、これらとともに補助兵三千人が戦死した。
ita victor exercitus renovata priore gloria Tarraconem est perductus.
こうして、かつての栄光を新たにした勝利の軍は、タルラコへと導かれた。
§40.40.14venienti Fulvio Ti. Sempronius praetor, qui biduo ante venerat, obviam processit gratulatusque est, quod rem publicam egregie gessisset.
到着したフルウィウスに対し、二日前に到着していた法務官ティベリウス・センプロニウスが出迎え、国家の務めを実に見事に果たしたことを祝した。
cum summa concordia, quos dimitterent quosque retinerent milites, composuerunt.
彼らは極めて調和のうちに、どの兵を退役させ、どの兵を残すかを定めた。
§40.40.15inde Fulvius exauctoratis militibus in naves impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.
その後、フルウィウスは兵士を退役させ船に乗せてローマへ出発し、センプロニウスはケルティベリアへ軍団を率いて行った。