§40.2.1Ver procellosum eo anno fuit.
その年の春は嵐が多かった。
pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit,
パリリア祭の前日、ほぼ正午に、激しい風を伴う嵐が起こり、多くの聖なる場所や世俗の場所を破壊し、カピトリウムの青銅の像をなぎ倒した。
§40.2.2forem ex aede Lunae, quae in Aventino est, raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit, §40.2.3fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipavit.
また、アウェンティヌス丘にあるルーナ神殿から扉を奪い去って運び、ケレース神殿の後方の壁に叩きつけ、キルクス・マクシムスにあった他の像を、それらが立っていた柱ごと倒し、いくつかの神殿の破風を屋根から引き剥がして無残にまき散らした。
itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt.
したがって、この嵐は不吉な前兆とみなされ、ハルスペクスたちは浄化の儀式を行うよう命じた。
§40.2.4simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis aedem Apollinis Caietae de caelo tactam.
同時に、レアテで三本脚のラバが生まれたと報告されたこと、および、フォルミアイから、カイエタにあるアポローン神殿に落雷があったと報告されたことについても、浄化の儀式が行われた。
ob ea prodigia viginti hostiis maioribus sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit.
これらの前兆のために、20頭の成長した犠牲獣をもって生贄が捧げられ、1日間の祈願式が行われた。
§40.2.5per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris cognitum P. Sempronium in ulteriore provincia, cum plus annum aeger fuisset, mortuum esse.
それらの日々の間に、前法務官アウルス・テレンティウスからの書簡によって、遠い方の属州においてプブリウス・センプロニウスが、1年以上病気であったのちに死亡したことが知られた。
eo maturius in Hispaniam praetores iussi proficisci.
そのため、法務官たちは通常より早くヒスパニアへ出発するよう命じられた。
§40.2.6legationes deinde transmarinae in senatum introductae sunt, primae Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade.
その後、海外からの使節団が元老院に導入された。 最初はエウメネスとパルナケス両王の、およびシノペの人々の受けた災難について不満を訴えるロドス人たちの使節団であった。
§40.2.7Philippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem tempus venerunt.
フィリッポス王の使節、およびアカイア人とラケダイモン人の使節も同じ頃に到着した。
iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt.
彼らに対しては、ギリシアとマケドニアの状況を視察するために派遣されていたマルキウスの報告がまず聞かれたのちに、回答が与えられた。
§40.2.8Asiae regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res visendas senatum missurum.
アジアの王たちとロドス人たちに対しては、元老院がそれらの状況を視察するために使節を派遣するであろうという回答がなされた。