§40.1.1principio insequentis anni consules praetoresque sortiti provincias sunt.
翌年の初めに、執政官たちと法務官たちは属州をくじで分担した。
consulibus nulla praeter Ligures, quae decerneretur, erat.
執政官たちには、割り当てるべき属州としてリグリア人の地以外には何もなかった。
iurisdictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Valerio evenit;
都市管轄はマルクス・オグルニウス・ガッルスに当たり、外国人管轄はマルクス・ヴァレリウスに当たった。
Hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior, §40.1.2P. Manlio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae Sardinia.
ヒスパニアのうち、近い方のヒスパニアはクィントゥス・フルウィウス・フラックスに、プブリウス・マンリウスに遠い方のヒスパニアが、ルキウス・カエキリウス・デンテルにシキリアが、ガイウス・テレンティウス・イストラにサルディニアが当たった。
§40.1.3dilectus habere consules iussi.
執政官たちは徴兵を行うよう命じられた。
Q. Fabius ex Liguribus scripserat Apuanos ad rebellionem spectare, periculumque esse, ne impetum in agrum Pisanum facerent.
クィントゥス・ファビウスがリグリアから、アプアニ族が反乱を目論んでおり、ピサの領域へ攻撃を仕掛けてくる危険があると書き送っていた。
§40.1.4et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et cum Celtiberis bellari sciebant;
また、ヒスパニアからは、近い方のヒスパニアが武装しており、ケルティベリア人との間で戦争が行われていることが知られていた。
in ulteriore, quia diu aeger esset praetor, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse.
遠い方のヒスパニアでは、法務官が長く病に伏せっていたため、贅沢と怠惰によって軍紀が緩んでいることが知られていた。
§40.1.5ob ea novos exercitus conscribi placuit, quattuor legiones in Ligures, uti singulae quina milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites, sociorum iisdem Latini nominis quindecim milia peditum addita et octingenti equites.
これらの理由から、新しい軍隊を編成することが決定された。 リグリア人の地に向けて4個軍団が編成され、それぞれが歩兵5200名、騎兵300名を持つこととされ、同じ軍団に同盟国およびラテン名義の兵から、歩兵1万5000名と騎兵800名が加えられた。
hi duo consulares exercitus essent.
これらが2つの執政官軍となるはずであった。
§40.1.6scribere praeterea iussi septem milia peditum sociorum ac Latini nominis et quadringentos equites et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat.
さらに、同盟国およびラテン名義の歩兵7000名と騎兵400名を徴兵し、ガリアのマルクス・マルケッルス(彼は執政官職ののち命令権を延長されていた)のもとへ送るよう命じられた。
§40.1.7in Hispaniam utramque quae ducerentur, quattuor milia peditum civium Romanorum et ducenti equites, et sociorum septem milia peditum cum trecentis equitibus scribi iussa.
両方のヒスパニアへ送られる兵として、ローマ市民の歩兵4000名と騎兵200名、および同盟国の歩兵7000名と騎兵300名を徴兵することが命じられた。
§40.1.8et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat, in Liguribus prorogatum in annum imperium est.
また、クィントゥス・ファビウス・ラベオに対しても、彼が率いていた軍隊とともに、リグリア人の地における命令権が1年間延長された。