§4.34.1hi postquam mixti hostibus portam intravere, in muros evadunt suisque capti oppidi signum ex muro tollunt.
彼らは、敵と入り乱れて門に入った後、城壁へと登り、城壁から味方に対して、町を占領した合図を掲げた。
§4.34.2quod ubi dictator conspexit — iam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat —, cupientem militem discurrere ad praedam spe iniecta maioris in urbe praedae ad portam ducit receptusque intra muros in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat, pergit.
独裁官がこれを目にしたとき――というのも、すでに彼自身も敵の放棄された陣営に侵入していたからである――、戦利品を求めて散り散りになることを望んでいた兵士たちに、都市におけるより大きな戦利品の希望を抱かせることで、彼らを門へと導き、城壁の内側に迎え入れられると、逃亡する群衆がそこへなだれ込んでいくのが見えた砦へと進んだ。
§4.34.3nec minor caedes in urbe quam in proelio fuit, donec abiectis armis nihil praeter vitam petentes dictatori deduntur.
武器を捨て、命のほかに何も求めない者たちが独裁官に降伏するまで、都市における虐殺は戦闘におけるそれより劣ることはなかった。
urbs castraque diripiuntur.
都市と陣営は略奪された。
§4.34.4postero die singulis captivis ab equite ac centurionibus sorte ductis et, quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona venumdatis exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit
翌日、騎兵や百人隊長たちによって捕虜が一人ずつ抽選で分け与えられ、特に優れた勇気を示した者たちには二人ずつ、残りの者は奴隷として売却された後、独裁官は凱旋式を挙行しながら、勝利を収め戦利品で豊かになった軍勢をローマへと率い戻した。
§4.34.5iussoque magistro equitum abdicare se magistratu ipse deinde abdicavit die sexto decimo reddito in pace imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat.
そして、騎兵長官に職を辞するよう命じた後、彼自身も、戦争や危急の事態において引き受けた最高指揮権を、平和のうちに返上して、十六日目に辞任した。
§4.34.6classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto,
フィデナエにおいて、ヴェーイ人と船隊でも戦われたということを、一部の年代記作者たちは記録している。 しかし、それは同様に困難かつ信じがたいことであり、川は現在でさえそのために十分な幅を持っておらず、当時はさらに幾分、古代の人々から伝え聞くところによれば、より狭かったのである。
§4.34.7ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit, celebrantes navalis victoriae vanum titulum adpetivere.
あるいは、川の渡河を阻止する際、いくつかの船の衝突があったのを、例のごとく誇張して称えることで、海戦の勝利という虚しい称号を求めたのでない限りは。