§4.34.1hi postquam mixti hostibus portam intravere, in muros evadunt suisque capti oppidi signum ex muro tollunt.
他们在与敌人混杂在一起进入城门后,登上了城墙,并从城墙上向己方高举起夺取城镇的信号。
§4.34.2quod ubi dictator conspexit — iam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat —, cupientem militem discurrere ad praedam spe iniecta maioris in urbe praedae ad portam ducit receptusque intra muros in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat, pergit.
当独裁官看到这一幕时——因为他自己也已经攻入了敌军被遗弃的营地——他通过给那些急于四处抢劫的士兵注入在城市中会有更大战利品的希望,将他们带到城门前,并在被接纳进城墙内后,向着他看到逃跑的群众正涌向的堡垒前进。
§4.34.3nec minor caedes in urbe quam in proelio fuit, donec abiectis armis nihil praeter vitam petentes dictatori deduntur.
城内的屠杀并不比战斗中的少,直到敌人扔下武器,除了生命别无所求地向独裁官投降。
urbs castraque diripiuntur.
城市和营地都被洗劫一空。
§4.34.4postero die singulis captivis ab equite ac centurionibus sorte ductis et, quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona venumdatis exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit
第二天,在骑兵和百人队长抽签每人分得一名俘虏,而那些表现出非凡勇武的人每人分得两名,其余的人被当作奴隶拍卖之后,独裁官举行凯旋式,率领着得胜且满载战利品的军队返回了罗马。
§4.34.5iussoque magistro equitum abdicare se magistratu ipse deinde abdicavit die sexto decimo reddito in pace imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat.
他命令骑兵长官解除职务后,自己也在第十六天解除了职务,在和平中交还了他在战争和危急关头中所接受的最高统帅权。
§4.34.6classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto, §4.34.7ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit, celebrantes navalis victoriae vanum titulum adpetivere.
一些年代记作者还记载道,在菲德奈也曾与维伊人进行过舰队交战,这是一件同样困难且不可信的事情,因为即使是现在的河流,其宽度也并不足以容纳此事,而在当时则还要,正如我们从古人那里所听闻的,更为狭窄,除非是在阻止渡河时发生了几艘船只的碰撞,他们像往常一样夸大其词地加以宣扬,以此来追求海战胜利的虚名。