§4.32.1cum trepidam civitatem praeconibus per vicos dimissis dictator ad contionem advocatam increpuit,
ディクタトルは、布告官たちを街区に派遣して招集した集会において、不安に揺れる市民たちを激しく難詰した。
§4.32.2quod animos ex tam levibus momentis fortunae suspensos gererent, ut parva iactura accepta, quae ipsa non virtute hostium nec ignavia Romani exercitus, sed discordia imperatorum accepta sit, Veientem hostem sexiens victum pertimescant Fidenasque prope saepius captas quam oppugnatas.
彼らが、運命の極めて些細な揺らぎによって心を惑わされ、些細な損失(それ自体、敵の勇気やローマ軍の不甲斐なさによるものではなく、将軍たちの不和によって被ったものであるが)を被っただけで、六度も負かしたことのある敵であるウェーイ人を恐れ、攻囲されたというよりはほとんど常に占領されてきたフィデナエを恐れていることについてである。
§4.32.3eosdem et Romanos et hostes esse, qui per tot saecula fuerint, eosdem animos, easdem corporis vires, eadem arma gerere; se quoque eundem dictatorem Mam. Aemilium esse, qui antea Veientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit,
ローマ人も敵も、何世紀にもわたってそうであったのと同じ人々であり、同じ気概、同じ身体の力、同じ武器を携えていること、また彼自身も、かつてノメントゥムにおいてウェーイ人とフィデナエ人の(ファリスク人が加わった)軍勢を敗走させた、あの時と同じディクタトル、マメルクス・アエミリウスであることを語った。
§4.32.4et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore, qui priore bello tribunus militum Larte Tolumnio, rege Veientium, in conspectu duorum exercituum occiso spolia opima Iovis Feretrii templo intulerit.
そして、前回の戦争において軍事護民官として、ウェーイ人の王ラルス・トルムニウスを両軍の目前で討ち果たし、ユピテル・フェレトリウスの神殿に最高戦利品(スポリア・オピマ)を奉納したのと同じアウルス・コルネリウスが、騎兵長官として同じく戦列に立つであろうことを。
§4.32.5proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum victoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent.
それゆえ、自分たちの側には凱旋式、戦利品、勝利がある一方で、敵の側には万民法に反して殺害された使節たちへの不義、平和な時に行われたフィデナエ入植者たちの虐殺、破られた休戦協定、そして七度目となる不吉な反乱があることを肝に銘じて、武器をとるようにと。
§4.32.6simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum Romanum intellecturum,
陣営と陣営を結合させたなら、あの極めて不届きな敵どもがローマ軍の不名誉から得る喜びは長続きしないであろうこと、そしてローマの人民は理解するであろうことを、十分に確信していると。
§4.32.7quanto melius de re publica meriti sint, qui se dictatorem tertium dixerint, quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae inposuerint.
自分を三度目のディクタトルに指名した者たちが、監察官職から奪われた支配権のために二度目のディクタトル職に汚点を着せた者たちに比べて、いかに国家に対してより大きな功績を立てたかを。
uotis deinde nuncupatis profectus mille §4.32.8et quingentos passus citra Fidenas castra locat dextra montibus, laeva Tiberi amne saeptus.
こうして誓願を立てた後、彼は出発し、フィデナエの手前一マイル半の地点に陣を敷いたが、そこは右側を山に、左側をテベレ川に囲まれていた。
§4.32.9T. Quinctium Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id iugum capere, quod ab tergo hostibus foret.
彼は副将ティトゥス・クィンクティウス・ポエヌスに対し、山々を占拠し、敵の背後となるあの目立たない稜線を押さえるよう命じた。
§4.32.10ipse postero die, cum Etrusci pleni animorum ab pristini diei meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus parumper, dum speculatores referrent Quinctium evasisse in iugum propinquum arci Fidenarum, signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit;
翌日、エトルリア人が前日の戦いそのものよりも展開によって意気揚々となって戦列に進み出てきたとき、彼自身は、フィデナエの砦に近い稜線にクィンクティウスがたどり着いたと斥候が報告してくるまでしばらく様子を見た後に、軍旗を進めさせ、歩兵の整えられた戦列を早足で敵へと突入させた。
§4.32.11magistro equitum praecipit, ne iniussu pugnam incipiat: se, cum opus sit equestri auxilio, signum daturum;
騎兵長官に対しては、命令なしには戦闘を開始しないよう指示した。
tum ut memor regiae pugnae, memor opimi doni Romulique ac Iovis Feretrii rem gereret.
騎兵の支援が必要になったときに自分自身が合図を送るからであり、その時にはあの王との戦いを思い起こし、最高戦利品の贈り物を、そしてロムルスとユピテル・フェレトリウスを思い起こして作戦を遂行せよ、と。
§4.32.12legiones impetu ingenti confligunt.
レギオー(軍団)は激しい勢いで衝突した。
Romanus odio accensus inpium Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, inbelles hostes compellans factis simul dictisque odium explet.
ローマ人は憎悪に燃え、不敬なフィデナエ人、略奪者ウェーイ人、休戦の破壊者、使節たちの忌まわしい虐殺による血塗られた者たち、自分たちの入植者の血を浴びた者たち、裏切りの同盟者、卑怯な敵と言葉を投げかけ、行動と同時に言葉によってその憎しみを晴らした。