§4.32.1cum trepidam civitatem praeconibus per vicos dimissis dictator ad contionem advocatam increpuit, §4.32.2quod animos ex tam levibus momentis fortunae suspensos gererent, ut parva iactura accepta, quae ipsa non virtute hostium nec ignavia Romani exercitus, sed discordia imperatorum accepta sit, Veientem hostem sexiens victum pertimescant Fidenasque prope saepius captas quam oppugnatas.
独裁官通过派往各街巷的传令官召集了公民大会,并在大会上痛加斥责这群惊惶不安的市民,指责他们因命运如此微小的波动而心神不宁,以至于仅遭受了微小的损失(这损失本身并非由于敌人的英勇或罗马军队的懦弱,而是由于将领之间的不和所致),便惧怕已被击败过六次的维伊敌人,以及几乎被占领次数多于被攻打次数的菲德奈。
§4.32.3eosdem et Romanos et hostes esse, qui per tot saecula fuerint, eosdem animos, easdem corporis vires, eadem arma gerere; se quoque eundem dictatorem Mam. Aemilium esse, qui antea Veientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit, §4.32.4et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore, qui priore bello tribunus militum Larte Tolumnio, rege Veientium, in conspectu duorum exercituum occiso spolia opima Iovis Feretrii templo intulerit.
他宣称,罗马人和敌人依然是多个世纪以来的那些人,怀着同样的气魄,拥有同样的体力,携带同样的武器;他自己也同样是那位独裁官马梅尔库斯·埃米利乌斯,先前曾在诺门图姆将维伊人和菲德奈人(连同加入其阵营的法利斯基人)的军队彻底击溃,并且,在上一场战争中作为军事保民官、在两军瞩目之下斩杀了维伊国王拉尔斯·托鲁姆尼乌斯、并将最高战利品献入斐雷特里乌斯朱庇特神庙的阿乌卢斯·科尔内利乌斯,也将作为骑兵长官同样在战线上并肩作战。
§4.32.5proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum victoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent.
因此,他们应当拿起武器,牢记凯旋、战利品和胜利都在自己一边,而敌人一边的则是违背万民法杀害使者的罪行、在和平时期屠杀菲德奈殖民者的暴行、撕毁的停战协定以及第七次不祥的反叛。
§4.32.6simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum Romanum intellecturum, §4.32.7quanto melius de re publica meriti sint, qui se dictatorem tertium dixerint, quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae inposuerint.
一旦两军营垒相接,他坚信,这群穷凶极恶的敌人因罗马军队蒙羞而获得的欢愉绝不会持久,且罗马人民也将明白,那些提名他第三次担任独裁官的人,比起因监察官权力被剥夺而给他第二次独裁官任期涂上污点的人,对国家立下了何等更大的功勋。
uotis deinde nuncupatis profectus mille §4.32.8et quingentos passus citra Fidenas castra locat dextra montibus, laeva Tiberi amne saeptus.
随后,在庄严许愿之后,他出发了,在距离菲德奈一千五百步(一英里半)的此侧安营扎寨,右侧有群山阻隔,左侧有台伯河合围。
§4.32.9T. Quinctium Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id iugum capere, quod ab tergo hostibus foret.
他命令副将提图斯·奎恩克蒂乌斯·波埃努斯占领群山,并夺取那个处于敌人后方的隐蔽山脊。
§4.32.10ipse postero die, cum Etrusci pleni animorum ab pristini diei meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus parumper, dum speculatores referrent Quinctium evasisse in iugum propinquum arci Fidenarum, signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit;
第二天,当埃托鲁里亚人因前一日那比实际交战更为有利的契机而士气高涨、列队出战时,他自己稍作延迟,直到侦察兵回报称奎恩克蒂乌斯已登上靠近菲德奈要塞的山脊;随后他下令推进军旗,并率领整齐的步兵战列全速向敌军发起冲锋。
§4.32.11magistro equitum praecipit, ne iniussu pugnam incipiat: se, cum opus sit equestri auxilio, signum daturum; tum ut memor regiae pugnae, memor opimi doni Romulique ac Iovis Feretrii rem gereret.
他叮嘱骑兵长官,未经命令不得擅自开战:他自己会在需要骑兵支援时发出信号;届时要牢记那场与国王的决战,牢记那份最高战利品的馈赠,以及罗穆路斯与斐雷特里乌斯朱庇特,去奋勇作战。
§4.32.12legiones impetu ingenti confligunt.
军团以排山倒海之势猛烈交锋。
Romanus odio accensus inpium Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, inbelles hostes compellans factis simul dictisque odium explet.
罗马人燃起怒火,一边痛击一边痛骂他们是“不敬的菲德奈人”、“强盗维伊人”、“休战协定的破坏者”、“因惨绝人寰地屠杀使者而血债累累之徒”、“洒满了他们自己殖民者鲜血之辈”、“背信弃义的盟友”以及“怯懦无能的敌人”,以行动和言语同时宣泄着胸中的仇恨。