§4.22.1dictator omnes luce prima extra portam Collinam adesse iubet.
独裁官は夜明けに、全員がコリナ門の外に集まるよう命じる。
quibuscumque vires subpetebant ad arma ferenda, praesto fuere.
武器を携帯する体力が備わっている者はすべて、馳せ参じた。
§4.22.2signa ex aerario prompta feruntur ad dictatorem.
国庫から取り出された軍旗が独裁官のもとに運ばれる。
quae cum agerentur, hostes in loca altiora concessere.
これらが行われている間に、敵はより高い場所へと退いた。
eo dictator agmine infesto subiit nec procul Nomento signis conlatis fudit Etruscas legiones;
独裁官は攻撃態勢を整えてそこに進撃し、ノメントゥムから遠くない場所で、交戦の末にエトルリアの軍勢を打ち破った。
conpulit inde in urbem Fidenas valloque circumdedit;
そこから彼らをフィデナエの町の中に追い詰め、土塁で囲んだ。
§4.22.3sed neque scalis capi poterat urbs alta et munita, neque in obsidione vis ulla erat, quia frumentum non necessitati modo satis, sed copiae quoque abunde ex ante convecto sufficiebat.
しかし、高く守りの固い町は梯子によって攻略することはできず、また包囲戦にも何の効力もなかった。 あらかじめ運び込まれていた穀物が、必要に十分であるだけでなく、貯えとしても十分に満ち足りていたからである。
§4.22.4ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa dictator in locis propter propinquitatem notis ab adversa parte urbis maxime neglecta, quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit.
こうして、強襲すること、また同様に降伏へと追い込むことの希望も失われたため、独裁官は、その土地がローマに近いために熟知している場所で、町の反対側の、その自然の地形そのものによって極めて安全であるために最も放置されていた側から、砦へと至る坑道を穿つことに着手した。
§4.22.5ipse diversissimis locis subeundo ad moenia quadrifariam diviso exercitu, qui alii aliis succederent ad pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu operis hostes avertebat,
彼は自ら、軍を四つに分割し、極めて多様な場所から城壁に迫ることで、彼らが次々と戦闘を交代するようにし、昼夜にわたる不断の戦闘によって、敵の注意を工事の察知からそらした。
§4.22.6donec perfosso a castris monte erecta in arcem via est, intentisque Etruscis ad vanas a certo periculo minas clamor supra caput hostilis captam urbem ostendit.
ついに、陣営から山が掘り抜かれて砦へと上る道が通り、エトルリア人たちが確実な危険をよそに空しい脅しに気を取られているうちに、頭上からの敵の叫び声が、町が占領されたことを告げた。
§4.22.7eo anno C. Furius Pacilus et M. Geganius Macerinus censores villam publicam in campo Martio probaverunt; ibique primum census populi est actus.
その年、監察官C. フリウス・パキルスとM. ゲガニウス・マケリヌスがカンプス・マルティウスのヴィラ・プブリカを承認し、そこで初めて民衆の国勢調査が行われた。