§4.16.1domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit.
その後彼は、不義なる希望が圧殺された記念碑としてその場所が残るよう、彼の家をただちに解体することを命じた。
id Aequimelium appellatum est.
そこは「アエクィマエリウム」と名付けられた。
§4.16.2L. Minucius bove aurato et statua extra portam Trigeminam est donatus ne plebe quidem invita, quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi divisit.
ルキウス・ミヌキウスは、平民も決して反対することなく、トリゲミナ門の外に金箔を貼った雄牛と彫像を贈られた。 なぜなら、彼はマエリウスの穀物を1モディウスあたり1アスと評価して平民に分配したからである。
§4.16.3hunc Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad plebem undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem motam ex Maeliana caede sedasse invenio;
このミヌキウスについて、一部の著述家によれば、貴族から平民へと転向し、11番目の平民護民官として協同選出され、マエリウスの殺害から生じた暴動を鎮めたと私は見出している。
§4.16.4ceterum vix credibile est numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse aut certe temptasse.
しかし、貴族たちが護民官の定員が増やされることを許したとは信じがたく、またそのような前例が貴族階級の者によって導入されたとも、その後平民が一度認められたこの権利を保持し続けたか、あるいは少なくとも試みたとも考えにくい。
sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum, ne tribunis collegam cooptare liceret.
しかし何よりも、数年前に法律で護民官が同僚を協同選出することを禁じるよう定められていたことが、肖像の偽りの銘文を論破している。
Q. Caecilius, Q. Iunius, Sex. §4.16.5Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium nunc Servilium apud plebem querique indignam necem Maelii non destiterant.
クィントゥス・カエキリウス、クィントゥス・ユニウス、セクストゥス・ ティティニウスは、護民官の同僚の中で彼らだけがミヌキウスの栄誉に関する法案を支持せず、平民の間で時にはミヌキウスを、時にはセルウィリウスを非難し、マエリウスの不当な死を嘆くことをやめなかった。
§4.16.6pervicerunt igitur, ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii, quin sex locis — tot enim iam creari licebat — et plebei aliqui profitendo se ultores fore Maelianae caedis crearentur.
それゆえ彼らは、執政官選挙ではなく軍事護民官選挙が行われるよう主張し通した。 彼らは、6つの席――当時すでにそれだけの人数を選出することが許可されていた――のうちに、マエリウスの殺害の復讐者となることを公約した平民の何人かが選出されることを確信していた。
Plebs, §4.16.7quamquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec pluris quam tres tribunos consulari potestate creavit et in his L. Quinctium, Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia tumultus quaerebatur.
平民は、その年は多くの様々な動揺に揺り動かされていたものの、執政官権限のある軍事護民官を3名しか選出せず、その中には、独裁官職への反感から騒乱が目論まれていたキンキナトゥスの息子、ルキウス・クィンクティウスが含まれていた。
§4.16.8praelatus suffragiis Quinctio Mam. Aemilius, vir summae dignitatis; L. Iulium tertium creant.
最も高い威厳を備えた人物であるマメルクス・アエミリウスが、投票でクィンクティウスよりも優先され、3人目として彼らはルキウス・ユリウスを選出した。