§39.44.1in equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus.
騎士の査閲において、ルキウス・スキピオ・アジアティクスから馬が剥奪された。
in censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censure fuit.
また、戸口調査の実施にあたっても、監察官の職務はすべての階層に対して厳格かつ容赦のないものであった。
§39.44.2ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quae pluris quam quindecim milium aeris essent, deciens tanto pltrisquam quanti essent in censum referre iuratores iussi;
1万5千アス以上の価値がある装飾品、女性の衣服、および乗り物を、実際の価値の10倍の額で戸口調査簿に登録するよう、申告者たちは命じられた。
item mancipia minora annis viginti, §39.44.3quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo venissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti essent aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris attribuerentur.
同様に、20歳未満の奴隷で、前回の戸口調査の後に1万アスかそれ以上の価格で売却されたものも、実際の価値の10倍で査定され、これらの物品すべてに対して1000アスにつき3アスの割合で課税されるように(命じられた)。
§39.44.4aquam publicam omnem in privatum aedificium aut agrum fluentem ademerunt;
彼らは、私有の建物や畑に流れ込んでいたすべての公有水を遮断した。
et quae in loca publica inaedificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt.
また、私人が公共の場所に不法に建設・構築していたものを、30日以内に撤去した。
§39.44.5opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt.
その後、そのために議決された資金から実施すべき公共事業、すなわち、貯水池を石で舗装すること、必要に応じて下水道を清掃すること、アウェンティヌス丘や、まだ下水道がない他の地区に下水道を建設することを請け負わせた。
§39.44.6et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem, §39.44.7Cato atria duo, Maenium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est.
そして個別に、フラックスは、人々が通行できるようにネプトゥヌスの泉に堤防を、またフォルミアエの山を貫く道路を(請け負わせ)、カトは、採石場跡にあるメニウスとティティウスの二つの邸宅と、4つの店舗を公金で購入し、そこにバシリカを建設した。 これはポルキア(バシリカ)と呼ばれた。
et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt.
また、彼らは徴税権を最高価格で売りに出し、公共事業の支出を最低価格で契約に付した。
§39.44.8quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paululum imminutis pretiis locaverunt.
元老院が徴税請負人の嘆願と涙に屈して、これらの契約を取り消し、一から契約し直すよう命じたとき、監察官たちは、告示によって、先の契約を愚弄した者たちを競売から排除したうえで、価格をわずかに下げて、すべて同じものを契約に付した。
§39.44.9nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea adsignabatur, per omnem vitam exercuerunt.
この監察官職は有名であり、また敵対関係に満ちており、その厳格さの責任を帰せられていたマルクス・ポルキウスを、生涯にわたって苦しめ続けることとなった。
eodem anno coloniae duae, §39.44.10Potentia in Picenum Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt.
同じ年に、二つの植民市が、ピケヌム地方のポテンティアと、ガリアの地のピサウルムに建設された。
sena iugera in singulos data.
一人あたり6ユゲラ(の土地)が与えられた。
diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior.
土地を分配し、植民市を建設したのは、同じ三人委員であるクィントゥス・ファビウス・ラベオ、マルクス・フルウィウス・フラックス、クィントゥス・フルウィウス・ノビリオルであった。
§39.44.11consules eius anni nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.
その年の執政官たちは、内政においても軍事においても、特筆すべきことは何一つ行わなかった。