§39.36.1priusquam agerent quicquam, terror Achaeis iniectus erat et cogitatio, quam non ex aequo disceptatio futura esset,
いかなる行動を起こすよりも前に、アカイア人には恐怖が植え付けられており、この審議がいかに不平等なものになるかという懸念が生じていた。
§39.36.2quod Areum et Alcibiadem capitis ab se concilio proximo damnatos cum legatis videbant;
なぜなら、前回の会議で自分たちが死刑を宣告したアレウスとアルキビアデスが、使節たちとともにいるのを目にしたからである。
§39.36.3nec hiscere quisquam audebat.
誰も口を開く勇気さえなかった。
Appius ea, quae apud senatum questi erant Lacedaemonii, displicere senatui ostendit: caedem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam evocati venissent;
アッピウスは、ラケダイモン人が元老院に訴えた事柄が、元老院の不興を買っていることを示した。 第一に、フィロポイメンによって弁明のために召喚されてやって来た者たちが、コンパシウムで殺害されたこと。
§39.36.4deinde cum in homines ita saevitum esset, ne ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae esse, leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam.
第二に、このように人々に対して猛威が振るわれ、彼らの残虐行為がいかなる部分でも衰えないようにと、非常に名高い都市の城壁が破壊され、最も古い法律が廃止され、諸民族の間に鳴り響いていたリュクルゴスの規律が撤廃されたこと。
§39.36.5haec cum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor et quia Philopoemenis, auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit.
アッピウスがこれらのことを語り終えると、リュコルタスが――彼自身がプラエトルであり、またラケダイモンで行われたすべての事柄の首謀者であるフィロポイメンの派閥に属していたために――このように答えた。
§39.36.6“difficilior nobis, Ap. Claudi, apud vos oratio est quam Romae nuper apud senatum fuit.
「アッピウス・クラウディウスよ、あなた方の前で私たちが話すことは、先日ローマで元老院の前で行った演説よりも困難です。
§39.36.7tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda.
あの時は、ラケダイモン人たちの告発に対して応答すればよかったのですが、今は、まさにその前で弁明を行わねばならないあなた方自身から、私たちは告発されているからです。
§39.36.8quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti.
この不平等な状況に私たちが甘んじるのは、あなたが先ほど示された対抗意識を捨て、裁判官の心を持って聞いてくれるだろうという希望があるからです。
ego certe, cum ea, quae et hic antea apud Q. Caecilium et postea Romae questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint, non tibi sed illis me apud te respondere credam.
私としては、ここでかつてクィントゥス・カエキリウスの前で、また後にローマでラケダイモン人が訴えた事柄が、先ほどあなたによって繰り返された以上、私はあなたの前で、あなたに対してではなく彼らに対して応答しているのだと信じることにします。
caedem obicitis eorum, §39.36.9qui a Philopoemene praetore evocati ad causam dicendam interfecti sunt.
あなた方はまず、あの者たちの殺害を非難されています、すなわち、プラエトルのフィロポイメンによって弁明のために召喚され、殺害された者たちのことです。
hoc ego crimen non modo a vobis, Rorani, sed ne apud vos quidem nobis obiciendum fuisse arbitror.
ローマ人よ、私はこの罪が、あなた方からだけでなく、あなた方の前でさえも、私たちに投げかけられるべきではなかったと考えます。
quid ita? quia in vestro foedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedaemonii.
なぜでしょうか。 あなた方の条約の中に、ラケダイモン人は沿岸の都市から手を引くべきであると定められていたからです。
§39.36.10quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu occupaverunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent.
彼らが武器を手にして、手を引くよう命じられていた都市を夜襲によって占領したあの時、もしティトゥス・クィンクティウスが、あるいはローマの軍隊が、以前のようにペロポネソス半島にいたならば、捕らえられ虐げられた人々は疑いなくそこへ逃げ込んだことでしょう。
§39.36.11cum vos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios vestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem vobiscum simili de causa oppugnantes viderant, confugerent?
あなた方が遠くにいたとき、かつてギテウムに救援をもたらし、また同じ理由であなた方とともにラケダイモンを攻撃するのを彼らが見た、あなた方の同盟国である私たちのほかに、彼らはどこへ逃げ込むことができたでしょうか。
§39.36.12pro vobis igitur iustum piumque bellum suscepimus.
それゆえ、私たちはあなた方に代わって正当かつ敬虔な戦争を引き受けたのです。
quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt, quonam modo ea, quae belli iure acta sunt, in disceptationem veniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos.
他の人々がこれを称賛し、ラケダイモン人でさえ非難することができず、私たちに勝利を与えてくださった神々ご自身も承認されたというのに、どうして戦争の権利に基づいて行われたこれらのことが、今さら議論の対象になるのでしょうか。 しかし、それらの大部分は私たちには一切関係のないことです。
§39.36.13nostrum est, quod evocavimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant.
民衆を武装へと煽動し、沿岸の町々を攻略し、略奪を行い、有力者たちの殺害を行った者たちを、弁明のために召喚したこと、これは私たちの責任です。
quod vero illi venientes in castra interfecti sunt, §39.36.14vestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum.
しかし、彼らが陣営へとやって来る途中で殺害されたことは、アレウスとアルキビアデスよ、――神々の御心とやらで、今私たちを告発しているあなた方よ――、あなた方の責任であり、私たちの責任ではありません。
§39.36.15exsules Lacedaemoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt.
ラケダイモン人の亡命者たちは――この二人もその数に含まれていましたが――当時私たちとともにいました。 そして、沿岸の町々を自らの住処に選んでいたため、自分たちが狙われていると信じ、彼らのせいで祖国を追われ、安全な亡命先でさえ老いることができないと憤っていた相手に対して襲撃を敢行したのです。
Lacedaemonii igitur Lacedaemonios, §39.36.16non Achaei interfecerunt;
したがって、ラケダイモン人を殺害したのはラケダイモン人であり、アカイア人ではありません。
nec iure an iniuria caesi sint, argumentari refert.
そして、彼らが正当に殺されたのか不当に殺されたのかを議論することは、何の関係もないことです。