§39.30.1eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo vere ex hibernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere.
同じ年に、ヒスパニアでは法務官ガイウス・カルプルニウスとルキウス・クィンクティウスが、春の初めに冬営地から引き出された軍隊をバエトゥリアで合流させた後、敵の陣営があったカルペタニアへと進軍し、一致した意志と計画のもとで戦闘を行う準備を整えた。
§39.30.2haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt.
ディポとトレトゥムという都市からそう遠くない場所で、採糧部隊の間で戦闘が始まり、両陣営から彼らを救出するために人々が赴いている間に、徐々にすべての軍隊が戦列へと引き出された。
§39.30.3in eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste fuere.
その混乱した戦闘においては、土地の状況も戦い方の種類も敵にとって有利であった。
duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt.
二つのローマ軍は敗走させられ、陣営へと追い詰められた。
non institere perculsis hostes.
敵は、恐怖に陥った者たちを追撃しなかった。
praetores Romani, §39.30.4ne postero die castra oppugnarentur silentio proximae noctis tacito signo exercitum abduxerunt.
ローマの法務官たちは、翌日に陣営が攻撃されるのを防ぐため、次の夜の静寂に乗じて、静かに合図を出して軍を撤退させた。
§39.30.5luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt, vacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti stativis manserunt.
夜明けとともに、ヒスパニア軍は戦列を整えて土塁に接近し、予想に反して空っぽだった、夜間の混乱の最中に放棄された陣営に入り、そこを略奪した。 そして自分たちの陣営に戻ると、数日間は常設陣営で静かに留まった。
§39.30.6Romanorum sociorumque in proelio fugaque ad quinque milia occisa, quorum se spoliis hostes armarunt.
ローマ人と同盟兵の戦闘および逃走の際における死者は約5,000人に達し、敵はその剥ぎ取り品で自らを武装した。
inde ad Tagum flumen profecti sunt.
そこから彼らはタグス川へと向かった。
§39.30.7praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore adversae pugnae militum animis consumpserunt.
その間、ローマの法務官たちは、同盟部族の都市からヒスパニア人の補助軍を集めることと、敗北の恐怖から兵士たちの士気を回復させることに、その全時間を費やした。
§39.30.8ubi satis placuere vires et iam miles quoque ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra.
戦力が十分に満足のいくものとなり、今や兵士たちもまた、先の不名誉をそそぐために敵を求めるようになったとき、彼らはタグス川から12マイルの場所に陣営を設けた。
§39.30.9inde tertia vigilia sublatis signis quadrato agmine principio lucis ad Tagi ripam pervenerunt.
そこから、第三夜警時に軍旗を掲げ、行軍陣形を組んで、夜明け頃にタグス川の岸辺に到着した。
trans fluvium in colle hostium castra erant.
川の向こうの丘の上には敵の陣営があった。
§39.30.10extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeva Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum adventum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset.
川が二箇所で浅瀬を露出させている場所で、カルプルニウスは右翼から、クィンクティウスは左翼から、ただちに軍を渡河させた。 敵は静かにしており、この突然の到来に驚き、まさに川を渡っている最中に、うろたえる者たちに対してどのように混乱を引き起こすことができるかを相談していた。
§39.30.11interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt.
その間、ローマ軍は、すべての手荷物も渡河させ一箇所に集めたが、敵がすでに動き出しているのが見え、また陣営を補強する時間がなかったため、戦列を整えた。
§39.30.12in medio locatae quinta Calpurnii legio et octava Quinctii: id robur totius exercitus erat.
中央には、カルプルニウスの第5レギオンとクィンクティウスの第8レギオンが配置された。 これが全軍の核心であった。
campum apertum usque ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.
彼らの前には敵の陣営に至るまで、伏兵の恐れのない開けた平原が広がっていた。