§38.56.1multa alia in Scipionis exitu maxime vitae dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diversum trahunt, ut, cui famae, quibus scriptis adsentiar, non habeam.
スキピオの生涯の最期、とりわけ告発された日、死、葬儀、墓に関する他の多くの事柄が異なった方向へと引っ張っているため、私はどの風説に、どの著作に同意すべきか分からない。
§38.56.2non de accusatore convenit: alii M. Naevium, alii Petillios diem dixisse scribunt, non de tempore, quo dicta dies sit, non de anno, quo mortuus sit,
告発者についても合意がない。 ある者はM・ナエウィウスが、別の者はペティッリウスたちが期日を指定したと書き、告発された時期についても、彼が死亡した年についても合意がない。
§38.56.3non ubi mortuus aut elatus sit;
彼がどこで死に、あるいは葬儀のために運び出されたかについても合意がない。
alii Romae, alii Literni et mortuum et sepultum.
ある者はローマで、別の者はリテルヌムで彼が死に、かつ埋葬されたとする。
utrobique monumenta ostenduntur et statuae;
双方の場所に記念碑と像が示されている。
nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, §38.56.4quam tempestate deiectam nuper vidimus ipsi, et Romae extra portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum duae P. et L. Scipionum dicuntur esse, §38.56.5tertia poetae Q. Ennii.
というのも、リテルヌムにも記念碑があり、その記念碑の上に像が載せられていたからであり、それが嵐で倒されたのを最近私自身が目にした。 またローマのカペーナ門の外にあるスキピオ家の記念碑には三つの像があり、そのうち二つはP・およびL・スキピオのものであると言われ、三つ目は詩人Q・エンニウスのものである。
nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quae feruntur, P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se.
歴史家たちの間だけで意見が食い違っているのではなく、P・スキピオとTi・グラックスの演説(もし流布しているものが本当に彼ら自身のものであるとすれば)も、互いに矛盾している。
§38.56.6index orationis P. Scipionis nomen M. Naevii tribuni plebis habet, ipsa oratio sine nomine est accusatoris;
P・スキピオの演説の標題には護民官M・ナエウィウスの名があるが、演説本文には告発者の名が載っていない。
modo nebulonem, modo nugatorem appellat.
ただ、ある時は「悪党」と呼び、ある時は「ほら吹き」と呼んでいる。
§38.56.7ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum accusatorum Africani aut diei dictae Africano ullam mentionem habet.
グラックスの演説でさえ、アフリカヌスの告発者としてのペティッリウスたちについても、あるいはアフリカヌスが告発されたことについても、いかなる言及もしていない。
§38.56.8alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conveniens, et illi auctores sequendi sunt, qui, cum L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniae captae ab rege legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt;
グラックスの演説と辻褄を合わせるためには、まったく別の話を組み立てる必要があり、L・スキピオが王から金銭を受け取ったとして告発され有罪判決を受けたとき、アフリカヌスはエトルリアに使節として赴いていた、と伝える史家たちに従わねばならない。
§38.56.9qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in vincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore eius viatorem, et tribunis retinentibus magis pie quam civiliter vim fecisse.
彼は弟の急難に関する知らせが届いた後にその使節の任務を放棄し、ローマへ急行して、門から直接フォーラムへと向かい、弟が投獄されると聞いて、その身体から布告係を押し退け、彼を引き留めようとする護民官たちに対して、市民としてよりも肉親の情愛に突き動かされて暴力を用いたというのである。
§38.56.10haec enim ipsa Ti. Gracchus queritur dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a privato victam videri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse.
というのも、まさにこの事柄について、Ti・グラックスは護民官の権限が私人によって無効にされたと不満を述べており、最後にL・スキピオへの救済を約束する際、護民官の権力と国家が、私人によってではなく、むしろ護民官自身によって屈服させられたと見なされる方が、前例としてはまだ耐えうるものである、と付け加えているからである。
§38.56.11sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam invidia onerat, ut increpando quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione praesenti reddat;
しかし、彼はスキピオのこのたった一つの不遜な不法行為を非難をもってあまりに重く見ているため、彼がかつての自己自身からそれほどまでに堕落してしまったことを叱責しつつも、現在の非難に代えて、彼の節度と自制に対するかつての数々の称賛を、結果として彼に返しているのである。
§38.56.12castigatum enim quondam ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem vellet facere; prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iovis poni; §38.56.13prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e templo Iovis optimi maximi exiret,
すなわち、民衆が彼を終身コンスルやディクタトルにしようとした際、かつて彼によって民衆が諭されたと述べ、またコミティウム、ロストラ、元老院議事堂、カピトリウム、ユピテル神殿の内陣に自らの像が設置されるのを禁じたこと、最高の、最大のユピテル神殿から自らの像が凱旋式の装束をまとって運び出されるという決議がなされるのを禁じた、と述べているのである。